BCCPAM000543-2-03000000000000

10 Provincia Baethica PILI LI IS ar FUI” Hanc colonis Armeniis, et Caldaeis, an. ab orbe condito 1798, a diluvio vero 143, et 2163 ante Christi nativitatem, Tubal Japhet filii tertii Noe quintus filius implevit, Et licet inter Chronographos, similiterque inter Chorographos quo tempore, quaque in Hispa- niam fuerit ingressus, dissideant, tamen nostro Baethico limine primo pedes intulisse penes omnes creditur. Quod licet a priori probari nequeat, bene vero inferri a posteriori potest. Nam His- panorum Regum primam fuisse Baethicam Sedem, a nemine dubitatur. 22. Quia praetermissis, spretisque Ybero, Idubeda, Brigo. Tago, Boeto, Gerione, ejusque tribus filiis, Osiride , Dionisio, utroque Hercule, aliisque multis ab Asclepiade Mirleaneo fictis somniante, ut Graecos verborum lenociniis peteret, omni Boe- thica regnasse (cujus figmentum saeculis praeteritis Fr. Joannes Anio Viterbiensis, cujusdam antiquissimi Berosi, licet commen- titia, auctoritate nixus, de novo in lucem prodiit, etiamsi me- rito a viris Historia perpolitis despicatu ducitur), a plerisque pro comperto habetur Gargorim seu Melicolam, et Abidim. ejus ex filia nepotem soluto concubitu susceptum, primos Hispaniae Reges nominari Baethicaque sedisse ante illam (si vera est) de- cantatissimam siccitatem, quae circa an. 2302 a mundi creatione, 17, vel ut alii asserunt, 26 circiter annorum spatium tenuit, et Hispaniam totam incolis orbavit, Ita Justin. lib. 44 Epitom. Trog. Pomp. Demum omnes ad unum sentiunt Argantonium pri- mum esse, qui longo post tempore a calamitate praedicta His- panis jura dedit, cum Carteiae, Tartessi vel Tartessiae (verna- cule Tarifa) regalem solium haberet. 23. Prima etiam haec Provincia fuit ubi post Christum D, mortuun, ejus divinitas, et fides praedicata, creditaque fuit; nam cum ex 150 Christianis propter primam Jerosolymis persecu- tionem (teste Luc. Act. e. 1) per varias regiones dispersis plus- quam 50 Austri Civitates, id est, Baethicam, ut multi intelligunt Interpretes, appulissent, juxta Abdiae Prophetiam, Vers, 2: Et transmigratio Jaerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit Ci- vilates Austri, jam tunc hic fidei lumen illuxerat, tubaque Evan- gelica sonuerat: Nam Malacae Centurio ille, qui morientem Christum confessus fuit, ipsius Divinitatem et fidem praedica- verat. Primum omnium Hispanis genti suae mortem Christi re- tulisse, ait, de hoc loquens Centurione, Flay. Dexter. Cumque il-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz