BCCPAM000543-2-03000000000000
Origo Provinciae 9 Castellae scilicet, et Andalutiae, veluti divisiones signans: Ergo ex ipsiusmet nomine ab origine. obtento patet, unam ab alia nullomodo pendere, neque in esse, neque in conservar. 18. Non primum: quia in decem tantum annorum curriculo ex quo Castella erecta fuit Custodia (quamvis ex ipso nomine non constarent duo assignari respectus) ad hanc divisionem transacto, nullos proprios habere poterat filios, qui hanc pro- crearent: Et si illos habuit, assignet eos. Nam quamvis ¡llos Patres, qui de Valentiae Provincia ad istas erigendas venerunt, Castellae adoptivos esse dicere valeamus, ideoque ut tales veros esse hujus Proyinciae Fundatores, et Patres, consequenterque suum esse ab illa hanc recepisse; ratio haec non tenet: nam simul utrobique fundaverunt, et usque a primo lapide ipso no- mine Provincias has diviserunt, Unde non est maior ratio, ut illi primi Patres dicantur Castellae, quam Baethicae adoptivi. 19. Non secundum: quia licet manentibus Andalutiae Con- ventibus sub obedientia Praelatorum Majorum quando erecta fuit Custodia an. 1615, cum tantum hic essent duo, omnium aliorum fundationes, istorumque gubernatio, spiritualisque ins- tructio (in quo salvatur conservationis ratio) ipsis Praelatis de- beantur; non ideo potest dici ab illa haec: in hoc pendere; nam rationes num. antecedenti assignatae semper tenent, Et in ipsa Baethicae in Custodiam erectione patet, Nam R. P. Commissarius Generalis, aliique Praelati ad Custodiam hanc gubernandam electi, ex ipsis, qui de Valentiae ad totius fundationem venerunt, etiam fuere, Ex quo clare patet, duas has Provincias tantum esse gemellas, utpote quae ab unius Provinciae filiis originem trahunt: Ergo Baethicae Provinciae maternitatem, non Castellae, sed Valentiae Provinciae tribui debet, 20. Hoc ergo de erectione, seu de huius Baethicae Capucci- norum Custodiae, nunc Provinciae, quae semper a divisionis tempore, titulo Immaculatae Conceptionis Virginis Mariae ho- noratur, principio obiter praenotato, ante quam alia proferamus, Chorographicam ipsius Baethicae descriptionem concise factam interponere debemus, 21, Haec enim omnes inter Europae Provincias principem locum tenet, Reginaque Nationum, non solum a filiis, sed etiam ab exteris merito vocatur; nam Illustrem semper, opulentam, fortem, invictamque prae omnibus cunctae vociferantur grates.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz