BCCPAM000543-2-03000000000000

8 Provincia Baethica Castellae, ac Andalutiae Provinciae Fratrum molestissimas, licet inevitabiles tam longis in itineribus aerumnas patefacerent. Quod ex sententia illis cedit, Nam subjectis, quando tempus accessit, in Generali Deffinitorio rationibus, tamque rationabilibus causis expositis; Jicet primo utrinque acriter decertatum fuit, demum animis concordes, pro parte afirmativa steterunt. 16. In quorum consequentia, septem conventus, qui intra Castellae limites erecti erant, ad illam Provinciam pertinere sta- tuerunt, At vero Baethica, intra cujus limites quinque tantum erant Conventus, scilicet Antiquariensis, Granatensis, Malaci- tanus, Giennensis, ac Hiturgitanus, ob istorum paucitatem, non in Provinciam, sed in Custodiam quinque his constantem Con- ventibus erigi decreverunt, ad cujus regimen R.mus P. Generalis KR, P. Augustinum Granatensem Commissarii Generalis titulo nominavit, ut ex ipsius Rescripto Romae 10 Junii 1625 dato, patet, Sicque Baethicae Custodia segregata fuit a Castellae Pro- vincia, Urbano Octavo in Divi Petri Cathedra sedente, Hispaniae Philippo IV regnante, nostramque Seraphicam Capuccinorum fa= miliam R.mo P. N. Joanne Maria de Noto regente: An. ab Orbe condito 6824, a nostri Ordinis Minorum fundatione 419, a Re- formatione yero nostra 101. 17, Hoc praenotato, antequam ad alia transeamus, inquirere est necessarium: Cui Provinciarum hujus Baethicae filiatio tribui debet, Castellae, Valentiaeve? Et est ratio dubitandi: Quia licet immediate a Castellae Provincia egredi videatur, non tamen ut filia, cum sui ipsius nemo potest esse mater, sed ut pars a toto: ergo cuius fuerit totius maternitas, etiam erit et partis. Sed sic est quod illius Provinciae, simulque huius Custodiae ipsissimi fuerunt Fundatores, Valentinae filii Provinciae: Ergo si haec Castellac maternitate gaudet, qua ratione poterit hujus tunc Custodiae, nunc jam Provinciae maternitate privari? consequen— terque ipsa gaudero debet. Tum quia ut aliquis dici possit ali- cujus Pater aut Mater tam in naturalibus, quam in spiritualibus necessarium est, quod illi dederit esse, aut conservari;nam hoc dicunt relationes filiationis et paternitatis; ergo nullomodo Ca- stellae Provincia poterit istius Baethicae Mater vocari. Tum quía in Castella neque Provincia, neque Custodia erat, quando Baethicae primi duo Conventus erecti fuere: at dum facta fuit Custodia, duos semper habuit suo nomine explicitos respectus,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz