BCCPAM000543-2-03000000000000
Origo Provinciae 7 q¿€5, DR QA A A A A IIS periorum electio non fuit Canonica, sed solum ab absoluta dieti V. P. Seraphini, qui titulo jam Commissarii Generalis gaudebat, determinatione facta. 13. Quo viso, iterum R,mum P, Generalem de tali electionis modo certiorem Patres fecerunt. Ideoque R.mus praecipiendo mandavit, ut singulis in domibus, quarum in Ecclesia SS, Eucha- ristiae Sacramentum jam collocatum esset, Fratres, servatis cae- remoniis, aliisque ad hoc de jure ordinatis, et consuetis, sibi Praelatum elegissent; quibus in electionibus omnes Custodiae Fratres passivam vocem haberent, activam vero respectu unius- cujusque domus solum ipsiusmet habitatores; quibus respective concedebatur, tam activa, quam passiva, ad Discretos eligendos, quod etiam fieri omnibus in locis praecepit. Omnibus rite peractis, die 10 Septembris ipsius an, 1615, vocales omnes ad Matritense Coenobium convenere, praesidenteque dicto V. P. Seraphino Commissario Generali, ibi comitia celebrarunt, canoniceque in ipsis quatuor Definitores, septemque pro totidem domibus Guar- dianos elegerunt. At hoc primum fuit Capitulum rite celebratum, secundum vero fuit die 1* Martii an. sequentis 1617. 14, Sed cum in immediate futuro, Romae Generale Capitulum celebrandum esset, dictus Rex Philippus III Card. de Borja, qui Legati munus apud SS.mum obibat, ut Custodiam hanc Castellae, et Andalutiae, ab ipsis Patribus dicto Capitulo Generali concur= rentibus in Provinciam erigi, nomine suo peteret, injunxit; cujus mandatum prompte E.mus confecit. Tum Patres regiam hac in re studiose voluntatem sequentes, omnium consensu R. P, Da- masso, de Castellar Cathalauniae tunc Provinciali Litterae ad hoc Commissionales a R.mo P. Generali datae fuerunt, Matritumque veniens die 30 Septembris Capitulum ibi celebravit, in quo electus fuit in Provincialem primum Ministrum R. P. Bernardus de Quintanar, et sic Castellae et Andalutiae (appellatione hac re- tenta) Custodia in Provinciam constituta fuit. 15. Annis vero sequentibus tres alii Conventus in Bacthica, aliique duo in Castella erecti fuerunt, quorum inter se distantia tum Praelatis tum subditis molesta nimis erat, Quapropter in Octavo dictae Provinciae Capitulo die 11 Maii an. 1629 Matriti celebrato, Patrum una fuit sententia, scilicet, ut Provinciae Vo- cales ad proximum Generale Capitulum sequenti an, 1625, 16 Maii Romae celebrandum, concurrentes R.mo Deffinitorio Generali
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz