BCCPAM000543-2-03000000000000
p : pi É 160 Provincia Baethica A A DY AA majores: prima est, quod mons hic fuerit olim theatrum cru- delitatis, in quo plurima Christianorum millia fidem ore testati sunt,et vitam pro fide inter tormenta posuere. Altera est, quod hic loci Deipara D. Jacobo apostolo apparuisse eredatur, ejusque labores probasse, insuper praedixisse, quanta olim ibidem fidei firmitas; suique nominis cultus futurus esset. (Gumpenberg, Átlant. Marian.. 107). B) De templo autem, quod divus Jacobus in honorem Ma- rianae Conceptionis Caesaraugustae erigi curavit, sic Dexter in Chronico, ad annum Christi 37: « Jacobus sanctus apostolus, hebedaei filius, peragratis urbibus Hispaniae, multisque erectis ecclesiis, et episcopis creatis ex advenis, templum vel oratorium B. Virgini ex ejus jussu praesentiaque super columnam Caesa- raugustae erexit ». In quem locum eruditissimus Dextriani Clwo- nic commentator Bivarius: Nihil, inquit, aeque stabilitum tes- timoniis gravissimorum auctorum, nihil tota Hispania sacratius ac venerabilius animis hominum insedit, atque historia funda= tionis angelicae domus, Sanctae Mariae de Columna, Caesarau- gustanae civitatis. Sane eam retulit beatus Caledonius, Braca- rensis episcopus, in Vita S. Petri Ratistensis apud Hugonem Portugalensem episcopum, dum ait: « Quindecim mensibus vix fere elapsis, ejus magister Jacobus. ad Caesaraugustam, aedi- culam excitarat, in honorem Deiparae Virginis », Additque paulo post erexisse Bracarae in ejusdem Virginis memoriam. Eam quoque approbavit felicis recordationis Calixtus TIT, in Bulla sua sub datum Romae Kalendis Octobris anno 1456, ubi, inter alia, haec habet: « Ecclesia prima inter cacteras sub vocabulo beatae Mariae, in qua dicta beata Maria, antequam ad coelos assume- retur, beato Jacobo majori in columna apparuit »; et infra: <« Inibi infinita miracula divina Providentia dietim fiunt». Et rursus; « Christi fideles magna devotione ac veneratione ima- ginem ejusdem B, Mariae, et ejus Filii, in quadam capella ejusdem ecclesiao (quae de mandato dictae beatae Mariae, per dictum beatum Jacobum fabricata, et camera angelica Dei Genitricis de Pilar nuncupata existit) colunt et venerantur, et cum ma- xima devotione visitare non cessant », — Longum vero esset, el operosum valde, omnium Auctorum verba referre, qui eamdem traditionem docuerunt, de numero siquidem eorum sunt: Gual- bertus Fabricius Cisterciensis, in Chronico suo; Marinaeus, lib. Y,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz