BCCPAM000543-2-03000000000000
Compendium Missionum 139 NISIS STILL LS LTS LS LS III LISIS LS LOS LS LISTS QS de Casa Vermeja ab infidelibus crudeliter sagittatus martyrium pro Christo subiit. Similiter anno 1717, Ven. P. Antonius de Castilleja ab ipsis sacrilegis, veneno mortifero sauciatus, fuit occisus. Anno vero 1737, Ven. P. Bartholomaeus a Sancto Mi- chaele prope fluvium de Apure, quodam in torrente Guarichico vocato. etiam ab infidelibus sagittis transfixus, obiit, Cuius ca- davor a RR. PP. Ordinis Praedicatoram, qui in jurisdictione de Barinas suas Missiones habent, diligenter quaesitum, post 50 circiter dies, omnino incorruptam adhucque sagittis plenum in- venerunt, quin a voracibus avibus, nec feris, quibus regio illa abundat, tactum fuisset; quod devote ac religiose accipientes, honorifice in Ecclesia sua sepelierunt. 155. Plurimi autem sunt qui ibi ab anno praedicto 1702, virtutibus ac prodigiis coruscantes, in Domino quieverunt: ex quibus unus fuit Ven. P. Arsenius Hispalensis, in quem cum Infideles multoties, ut eum interficerent, ex insidiis irruissent, a formidabili mirae magnitudinis serpente mirabiliter defendi videntes, stupefacti in fugam se dederunt. Tandem meritis ple- nus, morbo oppressus interiit, maxima sanctitatis fama gaudens. Etiam VV. PP. Josephus de Cadiz, Michael de Placentia, An- tonius de Venascaz, Josephus de Ezija, Fulgentius de Sevilla, Petrus de Alcala, Antonius de S. Lucar, Emmanuel de Alejon, Franciscus de Fuente de Cantos, Antonius de Canarias, Michael de Luque, Josephus de Yznajar, Christophorus Granatensis, Bo- naventura de Velez, Franciscus de Campillos, Antonius de Ubri- que, et multi alii, dum in animarum salutem illa in Missione $e exercebant, vitam cum morte commutarunt, Quorum digne certo fuit celeberrimus Ven. P. Marcellinus de Sancto Vincentio, qui postquam quinquaginta annos Apostolico illo in ministerio fruc- tuose traduxit, plenus diebus ac meritis, virtutibusque, miraculis, ac prophetiae dono illustris, ab exactis huius vitae militiae labo- ribus, tanquam ad triumphum vocatus decessit, 156. Ad praesens ergo, omnibus aliis oppidis, ac civitate una (quae de Santo Phelippe vocatur), ab ipsis Missionariis illa in Provincia maximis laboribus erectis, iurisdictioni Ordinariae di- versis in temporibus iam traditis; tantum 18 gubernant, quibus viginti tres Missionarii in praedictorum infidelium reductionem, ac instructionem sedulo invigilant, atque in alioram quinque op- pidorum, et alterius Hispanorum fundatione Castelli actualiter
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz