BCCPAM000543-2-03000000000000
Origo Provinciae 3 ss P. Franciscus de Sevilla Praedicator, PP. Franciscus, et Gre= gorius de Baeza Sacerdotes, Ven. P. Augustinus de Granada Praedicator, R. P. Felix Granatensis Praedicator, Ven. Fr. Joseph de Ginares Clericus, Ven. Fr. Martinus Hispalensis, et Fr. Fran- ciscus de la Roda, Laici (de quorum aliquibus memoriam postea faciemus); qui omnes, ut sua in Baethica Provincia Reformatio nostra locum etiam occuparet, audenter exoptabant, quod illis ex sententia feliciter evenit. Nam cum D, D. Hieronymus Mathias de Roxas, nobilissimus Antiquariensis Senator a Rege ipso Phi- lippo 11 quamdam optatam gratiam, quae illi jam pro despe- rato erat, accepisset, D. D. Sebastiani de Tobar, dicti Ven. P. Severi de Lucena (ipso intercedente) fratris, qui Regiae a Secretis Majestatis erat, favore mediante; ipse D. D. Hieronymus tam optati memoriam beneficii (quod alio modo neutiquam acce- pisse certe sciebat) memoriam perpetuo colens, curam maxi- mamque sollicitudinem, ut in Civitatem suam Capuccinos addu- ceret, sustinuit; quod statim ut ad domum suam rediit, conse- quutus fuit. 5. Magni apud omnes dictus D, D. Hieronymus concives suos habebatur, et ideo, ipso omnibus acceptum beneficium, pro- missionemque ipsiusmet ob gratitudinem V, P. Severo factam, efficaciter narrante, consilio super hoc ab ipsius Civitatis Sena- toribus habito, ipsius D. D. Hieronymi fidem ipsi Equites libe- rarunt: nam constitutum fuit, cunctis suffragantibus, primo quod a R. V. q. P. Seraphino a Politio suppliciter instanterque pete-= retur, ut pro nostrae Reformationis Conventus fundatione illic locum accipere dignaretur, ad hocque VV. PP. Severum de Lu- cena, et Josephum de Ginares mitteret; quod executioni prompte fuit mandatum, similiterque a V. P. Seraphino concessum, Se- cundo decretum fuit, ut Regi similiter preces fierent, ad hoc rite exequendum, Praedicti VV. PP. Severus et Josephus Anti- quariam accedentes celebritate magna, populique frequentia ac- cepti fuerunt mense Junio an. 1613 et Aediculam Beatissimae Virgini Mariae sacram sub titulo (vulgo) de la Cabeza, pro hos- pitio ipsis Civitas ipsa assignavit, ovantesque illic sunt ingressi. 6. Postea Regiam licentiam impetrarunt, quam his expres- sam verbis obtinuerunt: « D” Phelipe por la gracia de Dios « Rey de Castilla, de Leon, de Aragon. de las dos Sicilias. de « Jerusalem, de Portugal, de Navarra, de Granada, de Toledo,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz