BCCPAM000543-2-03000000000000

136 Provincia Baetlrica ciali subiectam, quin poenas aliquas incurreret, se posset con- ferre, quod an. 1674 executioni mandavit, Cumque sequenti anno ad Caracas appulisset, ab Tlimo D, D. Fr. Antonio Gonzales de Acuña Provinciae illius de Venezuela Episcopo benignissime acceptus fuisset, ei facultatem fecit, ut suum ad implendum Apostolicum munus, ad Vallem quamdam Duaca vocatam, ubi plurimi divagabantur gentiles, iter faceret: ac ibi septem a Balquisimeto distans leucas, maximo labore oppidum fundavit, cui S, Joannis Baptistae de Duaca nomen imposuit, 149, Hic Ven. Pater proximorum praeditus charitate, quosdam Indos, maritum scilicet et mulierem cum in civitate del Tocuyo sua ob gravissima crimina, nam ambo crudeles erant venefici, vinctos invenisset, eos se urbanis moribus eruditurum esse, ac in Legis Evangelicae praeceptis ac obedientia mansuros fore, promittens, a capitali sententia liberavit; ac in perpetuam ser- vitutem eos condemnarunt. Cumque eos secum in Missionem suam de Duaca duxisset, verba quibus Ven. Pater salutis monita ei dabat, ipsiusque crimina gravissima oratione arguens, ac Catholicae fidei rudimenta tradebat, aegre ferens illa mulier ingratissima, inflammata est furore, ut vindictam dirius de eo possit sumere; non praesentaneum toxicum, sed tale ei venenum dedit, ut per trium annorum spatium, ita dolórum aculei ac stimuli eum undique et continuo pungebant et lacerabant, ut ipsum respirare non sinerent: quod crudele ac longum marty- rium patienter serenaque fronte sustinens, ad aeternum prae- mium, Sanctitatis famam apud homines potitus, anno 1684 festive evolavit. 150. Sed hic obiter animadvertendum venit, quod a die, qua Hl.mi D. Hispaniarum Nuntii facultate utens, solum obtenta ipsius venia, a sua Castellae Provincia, ut ad hanc se conduceret, ex hincque ad Missionem de Caracas transfretaret, exiit; aliud fuit martyrium passus, infamiae scilicet, nam ei apostasiae crimen impegerunt. Sed cum postea ipsius mors pretiosa divulgata fuisset, KR. Adm. Pater Martinus de Torrecilla ex-Definitor Ge- neralis, qui illius Provinciae tunc Minister erat Provincialis, ut infamiae ¡llius Ven. Patris rumores dissipare possit, a Provincia hac petiit: quod facultatum, quibus praetactus Ven. P. Michael ad hanc se transtulit Provinciam, Missionemque de Caracas, ipsum vellet participem facere. De quarum realitate praedictus

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz