BCCPAM000543-2-03000000000000
Compendium Missionum 35 O A A A A in ci 1 PP. Observantium S. P. N. S, Francisci magnifico cenotaphio erecto, plurimis cereis ac luminibus ornato, assistentibusque non solum saeculari clero, ac tribus Religiosis Communitatibus, quae in dicta sunt civitate, S. scilicet P. N. Dominici, S. P. N. S, Fran- cisci, ac PP. B.mae Virginis Mariae de Mercede, sed etiam omni populo, qui ut Sanctum eum venerabatur, honorifice tumulatus fuit: ac tres per sequentes dies ipsarum unaquaeque communi- tatum vice et ordine servato parentationem pompa fecit aequali, 147. Ven. P. Michael Matritensis Castellae Provinciae etiam filius fuit. Hice fuit unus ex eis, qui ad Missionem del Dariel, cuius Praefectus fuit Ven. Martyr P. Antonius de Oviedo (de qua Missione num, 83 et sequentibus locuti fuimus), de illa Cas- tellae Provincia exiit. Sed cum a Regali de Panama Foro (apud quod foedifragi calumniatores inter se foederati, ut PP, Missio- narios omni ex America interdixerent, eis Maiestatis laesae crimen objecerant, quod, licet falsis testibus, confirmarunt) igno- miniose in Hispaniam regredi cogerentur omnes Missionarii illi; iste tam gravi flagrans infamia, patienter (sicut et caeteri) cru- dele martyrium sustinuit. Sed non ideo eius animarum zelus fuit aliquantisper extinctus: nam tempestate illa sedata, cum catholicus Rex melius de rei veritate esset instructus, ac nec ulla in culpa Capuccinos, nec culpam ullam in Capuccinis esse, compertum evidenter habuisset: ac illorum innocentium fratrum turpitudinis notam cupiens delere, quod ad Missiones prose- quendas iterum, cum voluissent, in Ameriam se conferre Capuccini possent, quin ab aliquo mora eis injiceretur, stricte ¡jussisset; laudatus Ven. P. Michael, ut suo animarum zelo satisfaceret, ad Missionem de Caracas, quae iam huius Provinciae R, P, Pro- vinciali curae commissa fuerat, se conducendi multoties suis a Praelatis licentiam petiit; sed ei semper denegata a Superio- ribus fuit. 148. At praedicti Ven. Patris animus magis magisque exardescens, ut suum adipisceretur desiderium, ad Ulustrissimum D. Rospillosi Apostolicam Hispaniarum Nuntium adiit; eique sui animi latebras aperuit, ac etiam quoties a Praelatis licen- tiam sibi denegatam fuisse, exposuit. Quod omne 1l1,mus ¡lle pro comperto habens, Apostolica, qua gaudebat, auctoritate utens, ei litteras dedit, ut alia absque licentia hanc ad Pro- vinciam, Missionemque de Caracas ipsiusmet Ministro Provin-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz