BCCPAM000543-2-03000000000000

Compendium Missionum 131 141. Sed brevitatis gratia, plurimis, quae Missionum ab exordio usque nunc, in Ministrorum suorum doctrinae confir- mationem Deus illis in locis miraculose operatus est, suppli- ciisque quae de illorum persecutoribus, ac infamatoribus sumpsit (ad quorum narrationem plurimi non sufficiunt libri), consulto omissis, ad ea quae ad Missionem de Caracas ab anno 1676 pe- culiariter attinent enarranda perveniamus, el primo de ipsius eubernatione loquemur, Diximus num. 130, quod licet omnes Missionarios sub obedientia R. P. Provinciae huius Baethicae Pro- vincialis Catholicus Rex fuisse praeceperat, eorum Commis- sarium Generalem ipsum constituens: tamen juxta SS, D, N. Adriani TV dispositionem, missione in unaquaque ipsorummet Praefectum suis unum in Comitiis ipsi Missionarii eligunt; quae et omnia in eis facta a praedicto Commissario Generali confir- mantur. Sed cum inter Americam, ubi praedictae sunt Missiones, et Baethicam maxima versetur distantia, et talis Commissarii munus huius Proyinciae Praefecturae, quae trium annorum spa- tium solum tenet, sit adiunctum; providentias ab uno Commis- sario bonum ad illarum Missionum regimen attinentes, datas, ipsarumque statum vix Commissarius sequens, cogitatione auf mente complecti poterat, quando ipsiusmet officium iam spirabat : ex quo praedictae Missiones magnum detrimentum patiebantur, Quam ob rem R. P. lldephonsus de Zaragosa Aragoniae Pro- vinciae filius, et unus ex Provinciae de Caracas erat Missionariis, omnium nomine a Catholico Rege petiit, ut tale Commissarii munus maius ad Missionum illarum incrementum, perpetuum fuisse providere dignaretur. At Rex Catholicus, quod, ordine ab ipsomet dato anno praecedenti 1662 circa Missionum Commis- sarium Generalem stante, Religiosus alius mominaretur, qui earum Missionum Procurator esset Generalis, cuius officium ad septenarium fuisset, concessit, ut ex Schedula sequenti patet. 142, El Rey. — Rev. y devoto P. Fr. Bernardino de Aressio Ministro General de la Religion de Capuchinos. — Fr. Ildefonso de Zaragoza Religiosso Capuchino de las Missiones de Caracas, me ha representado lo mucho que convenia dar providencia para que el Commissario General nombrado para las Missiones de Indias fuesse permanente, para que mexor pudiese asistir, y cuidar á lo que se ofreciesse en dichas Missiones: y como quiera que el año de mill seiscientos sesenta y dos se resolvio con

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz