BCCPAM000543-2-03000000000000

130 Provincia Baethica de Trigueros huius Provinciae etiam filio, aliisque Hispanis qui ad montivagos perquirendos Indos viae se commiserant, se comitem ductoremque dedisset, accidit, ut ultimis in anni 1676 diebus ad montes quosdam, quibus Barbarorum multitudo la- tebat, accederent: at Indorum ferocitatem illorum praedictus Joannes de Granados praecognoscens, periculumque, cui tam Ven, P. Joannes, quam sui socii hispani (quos Blancos gentiles illi yocant) se commissuri essent, si ad eos propius adventare tentassent, expavescens, intrepide eis dixit: O Pater, animad- verte Indos hos perduelles ac proditores esse, ac etiam quod illi sunt plurimi, omnesque nos paucissimi: quare certo erede, quod vix ab eis visi erimus, quando in nos irruent furibundi, ac omnes in frusta divident. Si vis, ad eos libenter ego ac- cedam; ac si forte mihi vitam abstulerint, ipsam pro illorum Deo iucunde sacro salute; nam etiam si hoc acciderit, non ego, sicut tu, sociique tui, magnopere sum expetendus, 140. Quod Ven. P. audiens, in admirationem raptus, ipsius laudans prudentiam, fervidumque erga Deum ac suorum animas proximorum amorem, solum ipsum intrasse passus fuit. Cumque illos ad Indos adventasset, ipsos hortari coepit, ut Patribus Ca- puccinis, quí ex Hispania pro eorum tantum aeterna salute ipsos ad quaerendos venerant, se spontanee subjicerent, ipsorumque amplectarentur doctrinam, si aeternam consequi felicitatem vo- lebant; nam eis animae erant immortales (quod Indi omnes certe ignorabant), et solum ii qui catholicam profitebantur fidem, ac legis Evangelicae, quam praedicti Patres docebant, praecepta servabant, aeternam ac gloriosam vitam possidere poterant, Haec et alía salutaria eis dedit monita, Evangelicus factus praedicator: sed illi ferociter in eum irruentes, suis lanceis ac sicis ligneis confodientes ipsius corpus dilacerarunt, solumque statim omnes verterunt, Cumque sequenti die Ven. P. Joannes de Trigueros, suique socii, quod iam Joannes de Granados diu procrastinaretur viderent, omnes illum ad quaerendum operam illico dederunt; quia quod ei iam acciderat, suspicarunt, sicuti paulo post eos experientia docuit: nam Ven. cadaver comminutum inyenerunt, ac devote illud accipientes ad civitatem de Guanaguanare aspor- tarunt, in cuius Parrochiali Ecclesia honorifice sepelierunt. Quae omnia sequenti anno 1682 ab ipsismet aggressoribus, quos tunc praedictus Ven. P. Paulus de Orihuela meliorem ad frugem re- duxit, didicit, sicut ipsemet asserit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz