BCCPAM000543-2-03000000000000
126 Provincia Baethica Ús OIT LTL SISSI IIS IIS LL” III officio divino, con increible penalidad, y acabado, se reclinó un poco, quasi sin aliento: y al instante le circunvaló un resplan- dor divino, y en medio de el se le representó la Reyna de los cielos en traxe de la Purissima Concepcion, que con tan gloriosa vista quedó tan confortado y favorecido, quanto dexa entenderse: y despues prosiguio su empresa, hallando, no solo el alimento corporal con abundancia, sino que tambien reduxo en este viaje mas de mil, y quinientas almas: y las pobló en el valle que oy llaman Santa Maria de los Angeles (y oy persevera), fundamento de la Mission de Cumana, á quien deben los Aragoneses su Mis- sion, siendo dicho Padre Fr. Pedro su fundador, que despues le aiudo Fr, Miguel de Torres lego de Aragon, á quienes se les atribuie este progresso. 133. Quae verba, ut omnis tollatur suspicio, vernaculo (sicut ea Auctor scripsit) apponimus sermone; ex quo clare patet Ven. Fr, Michaelem de Torres Aragoniae Provinciae filium laicum, non fuisse praedictae Missionis S,tae Mariae Angelorum, quae in Proyincia de Cumana apud omnes, dicto modo, prima est, pri- mum fundatorem, sicuti R, P, Matthacus de Anguiano asserit, cum solum post oppidi illius fundationem praedicti Ven. P. Petri de Verja adiutorem fuisse, laudatus Ven. P. Paulus de Orihuela affirmet. 134, Ad fructus vero, quos Missiones hae suo a principio ipsarum ad usque divisionem protulerunt, numerandos, plurimi non sufficiunt libri. Aliqui possunt inferri ex iis, quae Ven. P. Josephus de Carabantes ad Sac. Congregationem de Propa- ganda Fide, in quadam oratione ab ipso coram EE.mis DD. ipsius- met Congregatignis Cardinalibus facta (quam brevitatis gratia ad litteram non transcribimus), patefecit. Nam praeter Missiones illas de Pyritu (de quibus num. 131 locuti sumus, quae tria op- pida, testibus R. P, Matthia Ruiz Blanco, D. Didaco Gonzales de Quiroga, et aliis in suis libris typo datis, a nostris Missionariis fundata etiam fuere), usque ad annum 1666 septem alia oppida in Provinciis de Cumana et Venezuela, novemque Ecclesias Mis- sionarios nostros erexisse, asserit, Ac etiam plusquam decem millia infidelium, seclusis plusquam mille infantibus, qui lustrali aqua abluti vitam finierant, iam tunc Catholicam Fidem am- plexisse dicit. Sed quod scitu dignius est, quinque Regulorum, seu illarum gentium Ducum (qui Caziques apud ipsos vocantur)
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz