BCCPAM000543-2-03000000000000

124 Provincia Baethica in locis instituere Judices, terras eis assignatas novis incolis distribuere, tam pro domibus erigendis, tamque pro segetibus, quam pro pecuariis ac armentis, etiam possent, Quae omnia ad Catholicum Regem delata, eis subscribens approbavit ac con- firmavit, et ita exinde observari decrevit, ut ex Regali Schedula apud Sanctum Laurentium die 28 Septembris ipsiusmet anni 1676 latius patet, 129, Ad hoc stabiliendum causa fuit, quod an. 1666 die 14 Junii, cum go P, Placidus de Velizena Provinciae huius filins, in Oppido $, P. N. $, Francisci de Pao, a se magnis laboribus paulo ante feroc e ex illis gentibus fundato, erga illos Aposto- hs suum ministerium exerceret, postquam praetacto dieSa- crum celebrasset, catholicaeque Fidei dogmata eis aperuisset; ex insidiis ¡lli in eum irruentes, ligneis suis sicis (quae Macanas vocantur) instructi, sacrilegi sicarii effecti, ipsum confoderunt, Ac postea eum in fluvium Pao (a quo illud acceperat oppidum cognomen) mittere conantes, usque ad ipsius ripam cadaver ve- nerabile raptarunt. Sed D, O, M. tantum facinus occultum fuisse non permittens, tam grave ac ponderosum cadaver illud effecit, ut vi nulla illo de loco dimovere potuerunt. Quo ab eis viso, re- licto ibi cadavere, ac igne in oppidum injecto, solum vertentes, in montem profugerunt, Cumque sequenti die (qui Pentecostes tertius erat) alii ex vicinis pecuariis ad audiendum Sacrum con- currerent, stupefacti desolationem talem videntes, quod factum fuerat statim suspicarunt: at animal quoddam quadrupedum Acure vocatum (quod quidem apro est simile) a praedicto Ven. Patre domi saginatum, eos nutibus veluti vocans, videntes, insequuti sunt; ac cadavere invento illud devotissime, humeris suis exci- pientes, sepulturae tradiderunt: sicuti totum ex regali Schedula num, antecedenti tacta, sub die 28 Septembris an. 1676 constat. 130. Eodemmet anno 1676 Missio haec duabus absoluta fuit partibus. Nam Provincia de Cumana Patrum Provinciae Aragoniae curae fuit commissa: ac Provinciae de Venezuela Missio Patri- bus Baethicae Provinciae filiis fuit mandata: ita ut unaquaeque Provincia curam in posterum ex propriis filiis ad earum con- servationem mittendi Religiosos haberet, sicuti re ipsa usque nunc praestatur, Et licet Missionum unaquaeque illarum iuxta Adriani VI dispositionem, in Comitiis a praedictarum Missionum individuis canonice celebratis, proprium sibi ex ¡is eligant Prae-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz