BCCPAM000543-2-03000000000000

Compendium Missionum 109 111. At. cum praedictus Dominus ad Cumana appulisset, perque se ipsum omnes accusationes contra Missionarios Capuc- cinos coram Rege expositas, falsas fictitiasque esse tum ratio- nibus, tum argumentis, tum testibus fidem fecisset: ut a iuris aequitate non discederet, iudicavit quod antequam Regium De- cretum executioni mandaretur, sui officii dignitatisque suae erat, certiorem de veritate Regem facere; quod et summa cum di- ligentia fecit, ut aliud Rex provideret, et conatus suus in vanum non abiit. Nam Rex ipse instructus melius, non solum primum suum reyocavit Decretum, sed etiam novos Missionarios ad dictam mitti Missionem quantotius decrevit, Ad quod etiam Ex.mus D. Marchio de Aytona plurimum profuit; nam R. P. Au- gustinus de Frias Missionis ¡llius Praefectus, epistolam ei misit, qua enixe ut de omnibus a Missionariis usque tuno factis, tam in Divinae, quam humanae Maiestatum obsequio, deque calumniis contra ipsos expositis (quae omnia sincere aperiebat ei) Catho- licam Regem erudiret, ab ipso Ex.mo postulabat, ac etiam ne- cessitates alias ad finem exequendum, exponebat, 112. Interea Ven. P. Josephus de Carabantes suum aposto- licum ministerium exercens ad civitatem de Caracas, quae in Provincia de Venezuela Provinciae de Cumana confine, sita est, venit; ibique tantum in animarum salutem laborayit, tantumque profuit, ut Tllmum Canonicorum ¡llius Cathedralis Ecclesiae (quae tunc orbata erat Pastore) Capitulum non potuit non suam gratitudinem demonstrare, ac etiam se ad tales Ministros pro- curandos, obligatum esse, iudicare. Quare ad Catholicum Regem nostram Philippum Litteras supplices misit, quibus omnia, quae ab ipso Ven. P. Josepho in animarum salutem facta fuerant, narrabat; ac a Majestate sua petebat quod alios Capuccinos, qui praedictum Ven. P. Josephum opitularentur, mittere se non dedignaretur. Quae alacer Rex ipse concessit, ut totum ex ipsius ad Comitem de Villaumbrosa Epistola latius patet, cuius hic est tenor: 113. El Rey: — Conde de Villaumbrosa, pariente, de mi Consejo de Castilla, Assistente de Sevilla, y Presidente de la Cassa de la Contratacion de las Indias: El Dean y Cabildo de la Iglesia Cathedral de la Ciudad de Caracas de la Provincia de Venezuela, me ha escripto en carta de 22 de Noviembre del año passado de 1657, que avia dos messes que llegó á aquella TERRA Eg ER Et A ra al l $ sd

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz