BCCPAM000543-2-03000000000000

108 Provincia Baethica FOISICI CI III a rr proponendam ac praedicandam, destinati erant, id, ut statim eis curam hanc committeret, ei moram fecit. Quare DD, Gre- gorii del Castellar et Mantilla ipsius civitatis Praetories, ac D. Francisci de Rada Provinciae de la Guayana Praefecti, qui forte tunc aderat, consilium super hoc Tll.mus praedictus exqui- rens, omnium calculis eius approbatum fuit propositum, scilicet, quod Patres illos Missionarios absque alicuius iniuria ad Indos de Pirita, sea Cumanagolos vocatos destinare poterat, sicut et fecit: nam a tempore quo sui in Episcopatus venerat regiminis possessionem, ad Provinciam illam de Cumana, eam invisendi gratia accedens, octo millia circiter Gentilium lustrali aqua, spe ductus sibi non defuisse Ministros, quos ad illorum spiritualem curam illico mittere posset, abluit. Sed spes haec illum fefellit; nam neque saecularem, neque regularem aliquem Sacerdotem, quí animarum illaram curam suscipero vellet, invenire usque tunc potuit, 110, Et quia opus ad tam ingens pauci primi hi operarii exequendum erant, de eorum a seipso electione, consilio prae- dictorum Praetorum facta, Catholicum Regem monuit, aliosque ab ipso Missionarios, ut mitti dignaretur etiam postulans, ac de facto anno 1654, alii sex Missionarii Aragoniae Provinciae etiam filii (quorum Ven, P. Josephus de Carabantes, quí postea anno 1674 die 15 Januarii una cum P. lidephonso de Carabantes cius fratre, obtenta prius R.mi Ministri Generalis licentia, ut in prima huius Compendii parte diximus, se in hanc Provinciam ut filium coaptavit, unus fuit) missi fuerunt. Sed non multo post, communi Animarum insidiatore incitante, magna contra insos ah aliguihas quals ar dir dia esregos operibus potius iuvare, quam contradicere pertinebat (nam illorum unus cuiusdam illarum partium Ecclesiae erat Episcopus), orta fuit persecutio : ita ut apud nostrum Catholicum Regem Philippum IV tune re- gnantem, non solum suarum dignitatum ac proprii decoris, sed etiam Dei timoris obliti, sycophantes effecti, ita Regium animum, falsas calumnias Missionariis objicientes, lacesserunt, ut Rex ipse omnes Missionarios Capuccinos, qui illis essent in partibus, ad Hispaniam mittere sine mora Curasse, suis Ministris praecipiendo praecepit, Quae res nobilissimi DD, Petri de Brizuela (qui tunc temporis a Rege Provinciae de Cumana Praeses constitutus fuerat) curae Regio Decreto commissa fuit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz