BCCPAM000543-2-03000000000000

Compendium Missionum 101 POILISI>S "e LT I> LL LLLLLL EII habuisse Capuccinos Conventum, ad cuius erectionem licet ex Cathalauniae et Aragoniae septem venerunt fratres; quia tamen ex Valentias Provincia viginti duo etiam venerunt (cuiusque R. P. Provincialis, Ven. scilicet Seraphinus a Politio, Ven. ac Romi P. Laurentii a Brundusio auxilio ad hanc fundationem superaverat maximas difficultates), ac etiam quia tam in Castella quam in Bacthica usque ad annum 1615 septem Conventus, ex quibus anno hoc Custodia (Castellae et Baethicae nominata) fuit erecta, fundarunt; ideoque Custodiae ipsius veram Maternitatis rationem Valentia habuit. 96. Cumque anno sequenti 1625, decem tantum transactis annis a Castellae et Baethicae Custodiae erectione, iustas ob causas divisae inter se Baethica, et Castella fuissent, haec Pro- vinciae ius, Custodiae illa, retinentes: ob hanc rationem Castellae Provinciae volunt istius Baethicae maternitatem tribui. Atque ideo praetacto R. P. Tugio sic meditanter dictum fuit, sed im- merito ut patefieri conabimur. Cum ex Coenobiis tam in Cas- tella, quam in Baethica fundatis, erecta fuit Custodia anno 1615, tam Praelati quam subditi (paucissimis exceptis) Valentiae Pro- vinciae filii erant, qua de causa utriusque maternitas Provinciae huic fuit attributa. At vere anno 1625 etiam idipsum accidit; nam fratres omnes qui in Baethica manserunt, etiam Provinciae Valentiae erant filii: nullusque filius Castellae in Baethica mansit, quando divisae fuerunt inter se Castella et Baethica, licet haes ab illa immediate egredi videatur, non tamen ut filia, cum sui ipsius nemo possit esse mater, sed ut pars a toto a Valentiao Provincia fundato, seu ipsius filiis constante: ergo cui totius competerit maternitas, cur non etiam et partis? Sed sic est, quod utriusque ipsissimi Valentiae Provinciae filii fundatores fuerunt; ac qui in unaquaque post divisionem habitarunt, et qui Novitios ad eas respective augendas receperunt: ergo utrarumque maternitas soli Valentiae Provinciae tribui iure et absque dubio debet, 97. Tum quia ut aliquis dici possit alicujus Pater aut mater, tam in temporalibus seu naturalibus, quam in spiritualibus, ne- cesse est, quod ad ipsius concurrat esse aut conservari; nam solum hoc dicunt relationes filiationis et paternitatis, Ergo Cas- tellae Provincia nullomodo Baethicae mater poterit yocari, cum ab illa haec in ullo unquam dependerit, neque in esse, ue á

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz