BCCPAM000543-2-03000000000000

Compendium Missionum 99 VV. P. Antonium de Oviedo, ac. Fr. Franciscum Pampilonensem, aliosque PP. Missionarios Castellae Provinciae filios hospitio recepisse, ut Ven. P. Didacus a Guadalcanal (qui ex Missiona= riis nostris unus erat, vir sane alta mente singularique prae- ditus virtute) in quodam libello Hispali die 8 Martii an 1661 manuscripto, quem apud nos Originalem habemus, totum refert, Quo fulcimento, quaque veritate, inquirere certe possumus, tam asseveranter contrarium stabilitur. 92. Si praedictus R. P. Anguiano fatetur RR. PP. Missio- narios Castellae Provinciae filios die 15 Januarii an. 1648 ac- cessisse ad Panama, quae civitas plusquam 80 leucas a Pro- vincia del Dariel distat; et etiam affirmat, die 14 Julii ipsius anni 1648, primam ipsos Ecclesiam erexisse in Vico Tarena vocato; evidenter convincitur, se sine veritatis examine scrip- sisse, tum 'asserendo Ven. Fr, Franciscum Pampilonensem Ame- ricae Missionum primum Institutorem ac fundatorem fuisse: tumque stabiliendo RR, PP, Capuccinos Castellae Provinciae filios, primos esse qui ex Hispaniarum Provinciis Missionis ibi stabi- liendae gratia ad Americam accesserunt, quam etiam afirmando primam ipsos Ecclesiam ibi erexisse; cum ex dictis contrarium comprobetur. In quo non tam conquerimur de ¡iis, qui talia exararunt (nam certe credimus, quod si rei veritas eis inno- tuisset, illam abs dubio narrassent), quam de huius Provinciae filiis, de eo praesertim, qui cum apud se instrumenta veritatem comprobantia haberet, tam longo tempore siluerit: et si ob hoc stylum in aliquos essem districturus, in hos certe fecissem, neutiquam in illos, 93. Licet enim silentii praemium sit tutum: cum tamen a Spiritu Sancto dictum sit: tempus tacendi est, et est tempus loquendi; sunt aliqua, quae reticentia praetermitti non possunt, ne taciturnitatem ipsam confessionem praereferre, videatur; ac per consequens ne veritas patiatur detrimentum, aliquando lo- quendum est, Ideoque ad ipsam veritatem explorandam, simulque stabiliendam, nos nunc impellit non solum quod circa praedicta- rum Missionum Occidentalium Indiarum originem et progressus (ut notavimus) praedicti RR. PP. Anguiano et Magallon scrip- serant; sed etiam videre, horum aliorumque opiniones in hac, aliisque materiis, ut infallibiles divulgari, non alia ratione quam quod huius Baethicae Provinciae filii Pythagoreis taciturniores | q 1 sn O

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz