BCCPAM000543-2-03000000000000

08 Provincia Baethica III LI LIC LISIS , SITLIILI-I=IO= LOLI L>=LI= SI dine asserant, bene vero in huius Baethicae Provinciae Filio- rum taciturnitate. Nam licet solum ad maiorem Dei gloriam, ejusque Fidei dilatationem, animarum salutem ac ad Religionis splendorera, primum unusquisque nostrum respicere debet, et sic a quo quinque i¡llis hic oriatur, ab omnibus concelebrari debeat; tamen naturalis ratio postulat, ut unusquisque locum suum teneat: tum ut veritatis detrimentum vitetur, tum ut quod uni debetur, alteri non tribuatur, cum scriptum sit: Glo- riam meam alteri non dabo. 90. Cumque ex dictis a num. 5, praesertim a num. 69, constet huius Baethicae Provinciae filios non solum primos fuisse ex Capuccinis qui ad Americam appulerunt, ac in ea Evangelium praedicarunt; sed etiam primam ex Hispaniarum Provinciis Baethicam fuisse, quae an. 1644, a Sacra Congregatione de Pro- paganda Fide, ut ad infidelium reductionem locus 'aliquis in eorum terris, ubi Missionem facere eius filii possent, ei assigna- retur, postulavit: quod benigne ei fuit concessum. Et licet ex dictis supra num. 15, inferatur Valentiae Provinciae sequenti an. 1645, ad id etiam facultatem Sacram ipsam Congregationem fecisse, ei fluvium de Marañon, seu de Amazonas assignantem: tamen executioni hoc ab ipsiusmet Provinciae filiis non constat fuisse mandatum. Immo credendum est, quod licet ipsis animus rem ad exitum perducere esset, cum de morali ad id adipis- cendum impossibilitate, easdem ob rationes a nobis num. 71 tactas, edocti essent, a petitione (saltem pro illo tunc) prudenter iuxta ac scite destitissent. Consequenterque Provincia nostra Baethica tam in executione, quam in intentione praecidanea fuit ex Hispanicis Capuccinorum Provinciis, quae se ad Indorum reductionem obtulit, in Americaque ad id initium posuit. 91, Cumque ex num. 68, exque instrumentis num. 73 ac 78 insertis, comprobetur, Provinciae huius Baethicae filios ad Car- thaginem die 28 Julii an. 1647 devenisse; Tllmumque D. Epi- scopum Carthaginensem die 11 Septembris ipsius an. eis licen- tiam, ut ad Provincias de Uraba, vel del Dariel, ad infideles reducendos transire possent, concessisse: ac die 4 Octobris ipsius- met anni in S, Sebastiano de Uraba, primam Ecclesiam dedi- casse B,mae Virgini Mariae sub titulo Suae Immaculatae Concep- tionis: similiterque cum clare constet, R. ac Ven. P. Gasparem Hispalensem, sociosque suos, qui iam Carthagine pridem erant,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz