BCCPAM000543-2-03000000000000
88 Provincia Baethica III II IT III IS LISIS A A tabant. Quo a Patribus coram considerato, a nam ultro citroque arduam periculosamque suscipere provinciam erat, se ad utram- libet partem praependere; verum etiam argumentis in utramque partem propositis, omnibusque bene ponderatis, demum a civium persuasionibus se vinci passi sunt, donec Sacra Congregatio de Propaganda Fide aliud eis praeciperet, quod cives illos, Hl.mum D. Episcopum praesertim, voluptate magna perfudit, 72, Quantumvero ut Patres illi aliquantulum melius se ha- buissent, in animarum salutem laborassent, difficile est referri. Sed cum ad infidelium conversionem primo se a Sacra Congre- gatione destinatos esse ob oculos haberent, ipsorum duo, VV. sci- licet PP. Didacus de Guadalcanal, ac Ludovicus de Priego, qui iam firma satis valetudine potiebantur, de R. P. G asparis Praefecti vices gerentis licentia, aliorumque consensu ab 1ll.mo D. Episcopo petierunt, ut ad vicinos infideles, qui in Provinciis de Uraba et del Dariel erant, reducendos, eisque Catholicam fidem praedicandam, eos ire permitteret, ut sic aliquomodo Sac. Congregationi obsequentes esse monstrarent. lll.mus tamen Gentiles illos considerans adeo esse feroces, et quod ipsorum vitam praedicti PP. evidenti discrimini objiciebant, si in tam magnum opus se dabant, licet absolute ipsis negare licentiam non sustinuit, nihilominus respondit: hoc consultius conside- randum esse, ac super omnia enixe a Deo eos omnes auxilium implorare debere, idipsum se facturum esse promittens. Sed postea Fratrum yotis, iteratisque postulationibus assentire cupiens, aliquibus elapsis diebus, consilioque super hoc cum D. Guberna- tore habito, ad Infideles praedictos adire eos permisit, ut ex sequentibus litteris hispanico sermone datis, latius patet. 73. Nos el Maestro Dn. Fr, Christobal de Zarraga Cathedra- tico de Prima de Theologia de la Universidad de Salamanca, por la gracia de Dios, y de la Santa Sede Apostolica Obispo de Cartaxena, del Consejo de Su Magestad, etc, — Por quanto nueve Religiosos Capuchinos del glorioso P. San Francisco de la Pro- vincia de Andalucia, Missionarios destinados de la Sacra Con- gregacion de Propaganda Fide a los Reynos de Guinea, y no siendo alli recebidos, al Rio Marañon, ó de las Amazonas, como consta de los Decretos, que han exhibido, con informacion au= tentica de aver hecho todas las diligencias, en seis meses, que assistieron en dichos Reinos de Guinea, amparados del Navio,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz