BCCPAM000538-3-03000000000000
A PróroGo. 19 omnibus , nihil nisi grave, moderatum , ac religione plenum preseferant, ¡O nimis beatus populus qui hoc spectaculum pra ocu- lis -semper haber! Tu ergo, frater charissime , cum sis lux mundi, et sal terre, in omnibus te ipsum prabe exem- plum bonorum operum, in doctrina, in integritate : modes- tia tua-nota sit omnibus hominibus. Sic enim omnes qui vi- derint opera tua glorificabunt Patrem tuum quí in celis est. Scito. ergo et nullatenus dubites , quod approbata conver- satio et irreprehensibilis vita predicatio efficacissima esse censetur. Quinimo bonum exemplum est veluti perpetuum quoddam predicandi genus. Vix enim ¡psi effrenati populi huic predicationi resistere possunt. E contra, si exemplo non firmaberis quod sermone prz- dicas, agrem verberabis, et fiet verum istud : sicut tu pre- dicator nequam es, sic populus nequam erit. Unde si dicis et non facis , te nec verba quidem facere convenit; sive quia vix proficis , sive quia te ridiculum prebes, et litteras mor- tis tux portas. Ex ore tuo, tanquam servus nequam, Do- minus judicabit te. Hanc ut effugias divinam ultionem, da operam ut sis:ir- reprehensibilis , lucerna lucens et ardens , bonus odor Chris- ti in omni loco, forma gregis ex animo , et exemplum fi- delium , ut his qui ex adverso est, vereatur nihil habens ma- lum dicere de te. Convenit insuper, imo hoc unum est ne- cessarium , ut cum socio in partem laboris assumpto invió- labilem concordiam serves, in omnibus servias , et modis om- nibus efficias, ut alter alterius onera portetis, ut sic legem Christi portare et adimplere possitis. ca2
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz