BCCPAM000538-3-03000000000000

16 Prórnoco. et hujus bonx voluntatis scuto, et Dei exercituum auxilio ar- matus suggestum ascende bellum humani generis hosti illa- turus. OBSERVANDA IN PR/£DICATIONE. Siste tibi Christum presentem, eumque in terris predican- tem reverearis; nam sicut verum est : licet Petrus baptizet, tamen Christus est qui proprie baptizat ; sic ipse estnon so» lum qui predicar , sed-et qui in nobis pradicat, et interius afficit animam , et predicantis et audientis. Peccatores ergo libere , et importune argue et increpa, sed opportune etiam obsecra; opus quidem est, ut sis prudens sicut serpens , sed simplex etiam ut columba sis Oportet. Eruptans suavitatis abundantiam instrue in spiritu lenitatis, et omni patientia , considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Quod si vigore opus fuerit , hunc mansuetudine statim temperabis, ut veritate et misericordia, justitia et pace sibi-obviantibus, et mirifice osculantibus invicem , fulgura in pluviam facias, Quid ad peccatores Christi lucrifaciendos efficacius? In fine concionis da operam, ut fervor et affectus tuus au- ditoribus tuis ardentius patescat, eosque simul vehementer afficiat. Quapropter , prestat brevem veluti recapitulationem proponere eorum que audientium animis firmius heerere de- bent; postque illam paucis aliquod verbis , et documentis, spiritu et fervore animatis , totam concludere orationem , om- nesque auditores ad actum perfecte contritionis in conspectu Domini erucifixi inducere , in pace postea dimittere , eos inter amorosa Christi brachia commendare. Ex hoc intuitu loquen- tes apostoli et homines sancti, magna virtute testimonium reddebant resurrectionis Jesu Christi. Sic in omnem terram exivit sonus eorum , et in fines orbis terre yerba eorum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz