BCCPAM000537-6-31p01d00000000
122 Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam, catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesia- rum matrem et magistram agnosco, Romanoque Pon- tifici, beati Petri Apostolorum Principis successori, ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo ac juro. Csetera item omnia a sacris Canonibus et secumenicis Conciliis, ac preecipue a sacrosancta Tridentina Synodo, et ab e*cumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, preesertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magisterio indubitanter recipio atque profi- teor: simulque contraria omnia, atque hwereses quas- cumque ab Ecclesia damnatas et rejectas el anathe- matizatas ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Hane veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in preesenti sponte profiteor et vera- citer teneo, eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitee spiritum, constantissime, Deo adju- vante, retinere et confiteri, atque a meis subditis seu ¡llis, quoram cura ad me in munere meo spectabil, teneri et doceri et preedicari, quantum in me erit, cura- turum ego idem Fr. N. a Nx spondeo, voveo ac juro. Sic me Deus adjuvet, et heec sancta Dei Evangelia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz