BCCPAM000537-6-31p01d00000000
191 Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu, et interpre- tatione sacrarum Secripturarum, admitto, nec eam unquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor. Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacra menta nove legis a Jesu Christo Domino nostro institu- ta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria, scilicet: Baptismum, Confirmatio- nem, Eucharistiam, Ponitentiam, Extremam Unctio- nem, Ordinem et Matrimonium; illaque gratiam con- ferre; et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque el approbatos Eeclesise Catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione reci- pio el admitto. Omnia et singula, quee de peccato origi- nali et de justificatione in sacrosancta Tridentina Syno- do definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor pariter in Missa offerri Deum veram, proprium et propitiatorium Sacrificiam pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiw Sacramento esse vere realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiw panis in cor- pus et totius substantiswe vini in sanguinem, quam con- versionem Catholica Ecclesia transubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sane- tos una cum Christo regnantes venerandos atque invo- candos esse, eosque orationes Deo pro nobis oflerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmiter assero imagines Christi, ac Deiparsee semper Virginis, nec non aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz