BCCPAM000535-2-20000000000000

— 152— 0 Versibus exacuit. Dictae per camina sortes, Et vitae monstrata via est, et gratia régum Pieriis tentata modis, ludusque repertus, Et longorum operum finis: ne forte"pudori Sit tibi Musa lyrae solers, et cantor Apollo. Naturá fieret laudabile carmen, an arte, Quaesitum est. Ego nec studium siné divite vená, Nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic Altera poscit opem res, et conjurat amicé. Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit, fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit venere et vino: qui Pythia cantat Tibicen, didicit priús, extimuitque magistrum. Nun satis est dixisse: ego mira poemata pango; Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est, Et quod non didici, sané nescire fateri. XXX. Utpraeco ad merces turbam qui cogitemendas: Assentatores jubet ad lucrum ire poeta Dives agris, dives positis in foenore nummis. Si veró est unctum qui recté ponere possit, Et spondere levi pro paupere, et eripere atris Litibus implicitum, mirabor si sciet inter- noscere mendacem, verumque beatus amicum. Tu, seu donaris, seu quid donare velis cui, Nolito ad versus tibi factos ducere plenun Laetitiae; clamabit enim: pulchré, bené, recté: Pallescet super his; etiam stillabit amicis Ex oculis rorem; saliet, tundet pede terram. Ut qui conducti plorant in funere, dicunt, Et faciunt prope plura dolentibus ex animo; sic ' Derisor vero plus laudatare movetur. Reges dicuntur multis urgere culullis Et torquere mero quem perspexisse laborant An sit amicitiá dignus. Si carmina condes, Numquam te fallant animi sub vulpe jatentes. Quintilio si quid recitares, corrige, sodes, Hoc, ajebat, et hoc. Meliús Le posse negares, A o nó os ; 3 q o

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz