BCCPAM000535-2-20000000000000
llo. cer PS K ] a a A a pi aia XXVII. O major juvenum, quámvis et voce paterna Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc ¿ib dictum Tolle memor; certis medium et tolerabile rebus Recte concedi. Consultus juris, et actor Causarum mediocris abest virtute diserti » Messalz, nec scit quantum Casselius Aulus; Sed tamen in pretio est. Mediocribus esse poetis Non Di, non homines, non concessere columnir. Ut gratas inter mensas simphonia discors, Et crassum unguentum, et sardo cum melle papaver z Offendunt, poterat duci quia coena siné istís; A Sic animis natum, inventumque poema juvandis, E Si paullum á summo discessit, vergit ad imum. Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis; Indoctusque pilze, discive. trochive quiescit, Ne spissawe risum tollant impune coronae. Qui nescit, versus tamen audet fingere. Quid ni? Liher, et ingenvus, praesertim census equestren: Summam nummorum, vitioque remotus ab ompi. XXIX. Tu nihil invitá dices, faciesve Minervá. Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris, in Metii descendat judicis aures, Et patris, et nostras; nonumque prematur inannum Membranis intus positis. Delere licubit Quod non edideris: nescít vox missa reverti. Silvestres homines sacer, interpresque deorum Caedibus, et victu foedo deterruit Orpheus; Dictus ob hoc lenire tigres, rabidosque leones. Dietus et Amphion. Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis, et prece blandá Ducere quó vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis; Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno. - Sic honor et nomen divinis vatibus, atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus, Tyrtaeusque mares animos in martia bella. * « . een te pe OS l 35 A e , ES a: l 1 0 | rc td >
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz