BCCPAM000535-2-20000000000000

— 146— Nec minimum meruere decus, vestigia Groca Ausi deserere, et celebrare domestica facta; Vel qui pretextas, vel qui docuere togatas. Nec virtute foret, clarisve potentius armis _ , Quám linguá Latium, si non offenderet unám- quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non Multa dies, et multa litura coercuit, atque E Perfectum decies non castigavit ad unguem E Ingenium miserá quia fortunatius arte a Credit, et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non ungues ponere curat, Non barbam, sec-eta petit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium, nomenque poetae, Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit. ¡O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam! Non alius faceret meliora poemata: verúm Nil tanti est, Ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ¡psa secandi Munus, et officium, nil scribens ipse, docebo: j Unde parentur opes, quid alat, formetque poetam. ' | Quid deceat, quid non; quó virtus, quó ferat error. XXIV. Scribendi recté sapere estet principium, et fons. Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae; +. Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit patriae quid debeat, et quidamicis; Quo sit amoré parens, q” o frateramanduset hospes Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae Partes in bellum missi ducis; 11le profectó Reddcre personae scit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae, morumque jubebo Doctum imitatorem, et veras hinc ducere yoces. Interdum speciosa locis. morataque recté Fabula, nullius veneris, siné pondere et arte, Valdiús oblectat populum, meliúsque moratur, (Quám versus inopes rerum, nugaeque canorae. FAST A RL AT -d 3 A q

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz