BCCPAM000535-2-20000000000000
Mandentur juveni partes, pueroque viriles. Semper in adjunctis, veque morabimur aptis. XIIL Aut agitur res in scenis, aut acta refertur: Segniús irritant animos demissa per aurem, Quám que sunt cculis subjecta fidelibus, et que Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus Digna geri promes in scenam; multaque tolles Ex oculis, quee mox narret facundia presens; Nec pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palám coquat exta nefarius Atreus; Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. XIV. Neve minor. neu sit quinto productior actu Fabula, que posci vult, et spectata reponi. XV. Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus XVI Inciderit; nec quarta loqui persona laboret. XVII. Actoris partes chorus officiumque virile Defendat, neu quid medios intercinat actus, Quod non propósito conducat, et heereat apté. Ille bonisdaveatque et consilietur amice, * Et regat iratos, et amet peccare timentes: Ile dapes laudet mensae brevis: ille salubrem Justitiam, legesque, et apertis otia portis: Ille tegat commissa, Deosque precetur, et oret, Ut redeat miseris, abeat fortuna:superbis. Tibia non, ut nunc, orichalco vincta, tubaeque . Emula, sed tenuis, simplexque. foramine pauco, Adspirare, et adesse choris erat utilis, atque Nondum spissa nimis complere sedilia flatu: Quó sané populus numerabilis, ut pote parvus, Et frugi, castusque. verecundusque coibat. Postquam coepit agros extendere victor, et urbem Latior amplecti murus, vinoque diurno Placari Genius festis impuné diebus, Accessit numerisque, modisque licentia major. Indoctus quid enim saperet, liberque laborum Rusticus urbano confusus, turpis honesto? + di A AS a as 1 ee e de ds des
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz