BCCPAM000527-5-29000000000000

= Hi Capulatorum familia merito gloriatur, tum vitae sanctitate, tum apostolici ministerii laboribus, tum scientia, et ecclesiasticae dignitatis muneri- bus, adcensendus equidem est Beatus Laurentius a Brundusio. Hic enim accuratissima disciplinae observantia, evangelicae paupertatis amore, et christianae perfectionis studio maximam apud confrates auctoritatem nactus est; eo vel magis quod omnigena doctrina, alacris ingenii acumine et in rebus gerendis singulari praestaret perspica- cia. Ad prima ideo instituti munera provectus, ea summa prudentia in omnium exemplum, ac pa- rem religiosae familiae utilitatem administravit. Tantam profecto virtutem etin rebus agendis dex- teritatem, animique fortitudinem Summi Pontifi- ces perspicientes, gravissima eidem el perquam implicita Ecolesies; negotia expedienda commise- niam primo, el Boemiam a Clemen- t, ut haereticis obsisteret: quod plurimis po laboribus et periculis, in Deo tantum confidens, est feliciter assecutus, exemplo praecipue austeritatis, vitae, disertisque concio- nibus quibus plurimos haereticos in Ecclesiae Catholicae sinum reduxit, et fidem in populis lan- guentem roboravit, pietatem excitavil: vere po- tens opere et sermone. Subinde a Paulo V in His- paniam legatus ad Regem mittitur, ubi foedus et societatem inter Germanos Principes adversus de- bacchantem haeresim mira dexteritate firmavit. Invicta porro animi constantia, et superno adiutus lumine, ita de re christiana, optime meritus ad suum reversus Coenobium in spiritus humilitate, ; de $ , ha

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz