BCCPAM000521-1-21000000000000

— 154— Ingenium miserá quia fortunatius arte Credit, et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non ungues ponere curat, Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium, nomenque poetae, Si tribas Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit. ¡O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam! Non alius faceret meliora poermnata: verúm Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipa secandi. Munus, et officium, nil seribens ipse, docebo: Unde parentur opes, quid alat, forimetque poetam. Quid decear, quid non; quó virtus, quó ferat error, XXIV. Scribendi recté sapere est et principium, et fons. Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae; Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit patriae quid debeat, et quid amicis; Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae Partes in bellum missi ducis; ¡lle profectó Reddere personae scit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae, morumque jubebo Doctum imitatorem, et veras hinc ducere yoces. Interdum speciosa locis, morataque recté Fabula, nullius veneris, siné pondere et arte, Valdiús oblectat populum, meliúsque moratar, Quám versus inopes rerum, nugaeque canorae, XXV. Grajis ingenium, Grajis dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partes centum diducere, Dicat Filius Albini: si de quincunce remota est Uncia, quid superat? Poteras dixisse. Triens. Eu Rem poteris servare tuam. Redit uncia: fluid fit? Semis, At haec animos aerugo, et cura peculi Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro, et levi servanda cupresso? XXVI. Aut prodesse volunt, aut delectare poetae, Aut simul et jucunda, et idonea dicere vitae. Quidquid praecipies, esto brevis; ut citó dicta Percipiant animi dociles, teneantque fideles: Umne supervacuum pleno de pectore manat. XXVII, Ficta voluptatis causa sint proxima veris: Nec quodeumque volet poscat sibi fabula credi; Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alyo,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz