BCCPAM000521-1-21000000000000

e O a — 148— Colligit, ac ponit temere, et mutatur in horas. Imberbis juvenis, tandem custode remoto, Gaudet equis, canibusque, et aprici gramini campi; Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor. prodigus aeris Sublimis, cupidusque, et amata relinquere pernix. Conversis studiis, aetas, animusque virilis Quaerit opes, et amicitias, inservit honori; Commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa renem circamveniunt incommoda, vel quód Quaerit, et inventis miser abstinet ac timet uti; Vel quód res omnes timedé, gelidéque ministrat; Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus; laudator temporis acti Se puero, censor, castigatorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum. Multa recedentes adimunt, Né forte seniles Mandentur juveni partes, pueroque viriles, Semper in adjunctis, aevoque morabimur aptis. XII. Aut agitur res in scenis, aut acta refertur: Segniús irritant animos demissa per aurem, Quám quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus Digna geri promes in scenam; multaque tolles Ex oculis, quae mox narret facundia praesens; Nec pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palám coquat exta nefarius Atreus; Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodeumque ostendis mibhi sic, incredulus odi, XIV. Neve minor, neu sit quinto productior actu Fabula, quae posci yult, et spectata reponi. XV. Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus XVI. Inciderit; nec quarta loqui persona laboret, XVI, Actoris partes chorus officiumque virile Defendat, neu quid medios intercinat actus, Quod non propósito conducat, et haereat apté. Ulle bonis faveatque et consilietur amice, Et regat iratos, et amet peccare timentes: llle dapes laudet mensae brevis: ille salubrem Justitiam, legesque, et apertis otia portis: llle tegat commissa, Deosque precetur, et oret Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis. Tibia non, ut nunc, orichalco vincta, tubaeque Amula, sed tenuis, simplexque, foramine pauco, Adspirare, et adesse choris erat utilis, atque

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz