BCCPAM000521-1-21000000000000
— 144— Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est, et jus, et norma loquendi. VII. Res gesto regumque, ducumque, et tristia bella Quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Versibus impariter junctis querimonia primum; Post etiam inclusa est voti sententia compos. Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, Grammatici certant et adhuc sub judice lis est, Archilochum propio rabies armavit jambo. Hunc socci cepere pedem, grandesque cothurni, Alternis aptum sermonibue, et populares Vincentem strepitus, et natum rebus agendis, Musa dedit fidibus Divos, puerosque Deorum, Et pugilem victorem, et equum cortamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre. IX. Descriptas servare vices, operumque colores, ¿Cur ego, si nequeo, ignoroque, poeta salutor? ¿Cur nescire pudens pravé, quán discere malo? Versibus exponi tragicis res comica non vult. Indignatur item privatis, ac prope socco Dignis carnibus narrari coona Thyestae. Singula quaeque locum teneant sortita decenter, Interdum tamen et vocem comcedia tollit, Iratusque Chremes tumido delitigat ore, El tragicus plerumque dolet sermone pedestri. Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque, Projicit ampullas; et sesquipedalia verba, Si curat corspectantis tetigisse querela. Non satix est pulchra esse poemata; dulcia sunto, Et quócumque volent, animun auditoris agunto. Ul ridentibus arrident, ita flentibus adflent Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est Primúm ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent. Telephe, vel Peleu, malé si mandata loqueris, Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia mostura Vultum verba decent; iratum plena minarum; Ludentenm, lasciva; severum, seria dictu. Format enim natura priús nos intus ad omnem Fortunaram habitum; juvat, aut impellit ad iram); Aut ad humum moerore gravi deducit, et angit: Post effert animi motus interprete lingua, Si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites, peditesque cachinum. X. Intererit multum Divusne loquatur, an heros;
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz