BCCPAM000508-5-08000000000000
38 alienae operae nimium tribuat, fed videat ipíe quo loco res fint, cum pueri Sacramentum Eu- chariftiae, et Confirmationis, alii vero Matrimoni, ibi adminiftrari expofcant. | S. 15. Praeterea fua etiam Urbes habent basPs impedimenta: Saepe enim contingit, in aliis Eccle- ratio cele- fis, ac praefertim Regularium, folemni ritu, ma- fivitaes in gnaque Populi frequentia, Feftum aliquem diem ce 0 8 celebrari; ideoque fi in Eocleña Parochiali, fummo chialibus. ane, aut ftatim a prandio Catechifmus habeatur; aut nemo, aut pauci admodum funt, qui eidem Catechifmo interfint, quique praefcriptas horas non caufentur. Sin vero captentur horae Civi- tatis commodo magis appoñtae, ufu compertum eft, populum ad Ecclefiam confluere, in qua Feftus dies agitur; et celebritate pompae illectum, Do- ctrinam Chriftianam non fine gravi animae de- trimento deferere. In hoc articulo quia certa, - et communis regula praefcribi non poteft, id totum relictum efíe volumus prudentiae vigilis Ecdeñae Antifltitis, qui attenta loci, temporis, perfonarum qualitate, expenfifque rerum omnium momentis, ita ftudeat folemnis diei celebritatem cum Doctrina Chriftiana componere, ne alteri altera fit impedimento. Quod fi Regulares, et Exempti contradixerint, et fanctum hoc Doctrinae opus, licet ab Epifcopis prius admoniti, fuis func- tionibus perturbare praefumpfíerint; Noftram lo- corum Ordinariis auctoritatem, qua «potimur in exemptos, pollicemur; nec alia Pontificiae vigi- lantiae deerunt remedia, ne Parochiales Ecclefiae debitis fraudentur obfequiis. S. 16. Plurimum quoque ad Chriftiani Populi inftitutionem conferre poterit, fi Vifitatores eli- gantur, quorum alii Civitatem, alii Dioecefim lu- ftrantes, omnia fedulo inquirant, ut certior factus Epifcopus, pro meritis cujuíque Paftoris, aut prae- mía decernat, aut poenas, ¿Caine $. 17. Clementis Papae VII aliorumque Cara. Ba Praedeceflorum noftrorum veftigiis inhaerentes, mio “e hortamur in Domino, et enixe commendamus, Chriftiana. in Doctrina Chriftiana tradenda adhibere libellum de Clementis ejuídem mandato a Cardinali Bel- larmino confcriptum, mox in deputata Congre- gatione diligenter examinatum, et approbatum; ac denique ab eodem Clemente in lucem eo fa- luberrimo confilio edi juflum, ut unus deinceps, idemque modus in docendo, et difcendo Chriftia- nam Doctrinam, ab omnibus teneretur. Nihil hac uniformitate optabilius; nihil ad praecavendos, qui in, multiplicem Catechifmorum varietatem ir- repere poffent errores, conducibilius, atque oppor- tunius. Sicubi vero contingat, ob peculiares re- gionum neceffitates, alium quempiam adhiberi forte libellum; fedulo invigilandum erit, nequid ille contineat, nequid in eum unquam inducatur, a Catholica veritate abfonum. Curandum infuper, ln Civitati- Bullarium Capucinorum ut in eo fidei dogmata clare, et dilucide fint ex- plicata, additis, fi quae defunt, necefíariis ac fu- blatis quae redundant. Brevis ,enim, et univoca docendi methodus multum prodefíe folet ad fa- ciliorem interrogationem, cum quis periculum facit progreffus puerorum. S. 18. Complectatur Liber hujuímodi etiam ¿cushiós, Fidei, Spei, et Charitatis Actus, quos recte fci- ir y enterque .compofitos effe, minime dubitandum., a Sed fi aliter fe res habeat, caftigati emendato praelo donentur. Actus praedicti paucis potius, quam multis verbis efíerri gaudent, dum. illis tamen tota vis, et natura virtutis explicetur; Et quia Chriftianam Religionem profitenti maxime necefíaria eft confuetudo, et exercitatio faepius eliciendi dictos Actus, idcirco ne illorum ufus cir- cumicribatur anguftis finibus, et exiguo numero a quibuídam fingulis annis praefinito; Epifcopus fuae non minus, quam alienae falutis ftudiofus, provide ftatuat, ut in Parochiis, tum Urbis, tum Dioecefis, Rectores Animarum, poft Miffam Fefto die celebratam, ftatim ante Aram provoluti, clara, et intelligibili voce dictos virtutum actus eliciant, et praeire fatagant Populo, verba ab ipfis pro- lata devote reddituro. Hoc enim pacto Fideles fenfim illos memoriae mandabunt, et affueícent, nedum Feftis, fed aliis etiam diebus, in hac pia exercitatione verfari, | $. 19. Saluberrimas has erudiendi Gregis rationes, quas vobis, Venerabiles Fratres, per haec Apoftolica fcripta notas efíe volumus, quifque veltrum facile intelliget, confonas efle: Monztis No/tris Paftoralibus praelo jam demandatis, cum Sponfam Noftram Bononienfem Eccleñiam Paterna Charitate cominus amplecteremur: ¡illaíque prae- terea ex Pontificis Conftitutionibus hauftas effe, et fpectabilium Antiftitum Teftimonio, et exemplo comprobatas. Quia vero maximam inde utilita= tem proficifci experimento cognovimus; quo ma- jori poffumus ftudio Vos 'hortamur, et admonemus, ac per Vifcera Mifericordiae Dei noftri enixe obteftamur, ut pro injuncto Vobis Paftoralis Mi- nifterii debito, praemifíorum executioni ftrenuo, conftantique animo incumbatis : fedulo recogitantes, quidquid laboris, ftudii, ac vigilantiae in hunc Icopum collatum fuerit, Deum omnium Bonorum Datorem uberi mercede retributurum, et Apo- licam Benedictionem ex animo Vobis impertimur, 3 Datum Romae apud S. Mariam Majorem die Dat. die 7. * v11. Februarii MDCCXLUL. Pontificatus Noftri"*"-"7%% 3 Anno Secundo. y Ex Bullario Benedicte XIV. tom 1. pag. 49. Dr. XLIL
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz