BCCPAM000508-5-08000000000000
Jub Clemente PE. X11]7. frequentiam excitabant; ita quidem ut, cum vo- tivis tabellis in pariete fpatium deficeret, aufe- rendae fuerint veteres, ut novis fieret locus. Anno deínde Domini MDCX. Afculanorum Ci- vium precibus piae mem. Paulus V. Praedeceflor Nofter annuit, ut ad Beati Viri Sepulchrum ac- cenía lampas venerationis publicae teftis effet perpetua. Civium pietatem aequavit fedulitas Praefulis Afculani in cognitione caufae fuper fama fanctitatis, virtutibus, et miraculis Servi Dei; cum igitur Procefflum, quem informativum vocant, explevifíet, res in tunc exiftentiúm S. R, E. Cardinalium Congregatione Sacris Ritibus praepoíita delata fuit, ac ad trutinam revocata, atque, ut ea ferebant tempora, die vii. Junii MDCXXV. impertita fuit facultas fpecialiter in cauía inquirendi. Itaque, auctoritate Apoftolica, nova. caufae cognitio inftituta, atque in acta relata, filuit tamen ad annum ufque MDCCIV. Sed quum ex .Decretis interea a Ven. Mem. Innocentio XI, etiam Praedeceffore Noftro con- firmatis, ad profequendam rem neceffaria effet nova refumendae caufae commifio, non ante id obtineri contigit, quam fub recol, mem. Cle= mente XI. pariter Praedecellore Noftro ad an- num MDCCXIL Probato deinde cultu, qui, Pon- tifice annuente, Beato Viro exhibitus fuerat, et cafu excepto a Decretis recol mem. Urbani VIIL itidem Praedecefforis Noftri tandem fel. record, Benedictus XIIL fimiliter Praedecefíor Nofter anno MDCCXXVL peculiari Cardinalium, qui Sacris Ritibus praefunt, Congregationi negotium dedit, ut de Servi Dei virtutibus examen inftituerent. Inter haec ab eodem Pontifice, menfe Au- gufto illius anni, facultas conceffa eft, .ut Sera- phini Corpus a veteri Sacello ad alterum recens exftructum, ad ejus honoremproprie dicatum publice transferretur. Sed anno demum MDCCXXIX, auctior fuit et Servo Dei cultus, et cultoribus ejus laetitia; tunc Ícilicet, quum laudatus Pon- tifex benigne indulfit, ut ab univerío Ordine Minorum Sancti Francifci, atque a Clero prae- terea tum Civitatis, et Dioecefis Afculanae, tum Oppidi Montis Granarii Officium fub ritu duplici quotannis recitaretur, et Mifía ad honorem Beati Viri celebraretur die xii. Octobris, die Ícilicet, qua ejuídem fortunati obitus annua memoria recurrebat. Juífu deinde Clementis XII itidem Prae- decefíoris Noftri, qui, Benedicto Praedeceflore vita functo; proxime fuccefferat, a peculiari quem diximus Cardinalium confefíu Beati Seraphini virtutum inquifitio ad Ordinariam Sacrorum Ri- tuum Congregationem revocata, cum. probatio- nibus, ut ajunt, directis, inniteretur, tandem factum ef, ut ratae haberentur, ac probarentur. Zom. WILL. zz NT A 373 Abfoluta denique inquifitione, feu Procefíu Apoftolico fuper miraculis poft indultam B. Sera- phino venerationem, a Deo patratis, et com- perta die 17. Septembris” 1763.” Procefíus”vali- ditate in Ordinaria Sacrorum Rituum Congre- gatione, cujus Decretum Nos die 24. ejuídem menfis confirmavimus; fubinde miraculis ipfis in Congregatione antepraeparatoria diei 27. No- vembris 1764. examinatis, atque iterum in prae- paratoria Congregatione diei 9. Junii 1765. Poft- remo vero in generalibus Comitiis coram Nobis die 28. januarii anni proxime exacti, ut moris elt perpenfis, atque difcuffis, duo ex illis in tertio genere 9. Martii ejuídem anni (ad quam ufque diem divinam opem imploraturi Decretum diftu- limus). rite approbavimus. Primum nempe inftantaneae fanationis Janu- arii Ranalli a peflimo ulceroío tumore fub fini- ftram axillam, quo per plures jam menfes con- flictatus, fruftrata diu Chirurgorum induftria, non- niñ ferro, aut igne curari pofíe videbatur. Alterum vero perfectae fanationis a para- lyfi finiftrae manus, qua correptus fuerat Ugo- Antonius Carletti, dum feptuagefimum quartum ageret aetatis annum, quod naturae vi, feu hu- manae artis ope nequaquam afíequi potuifíet. His itaque duobus miraculis cognitis, et app:obatis, illud definiendum fupererat, an ad fo- lemnem Beati Viri Canonizationem rite procedi pofíet, quod cum univer Patres unanimi fufíra- gio afíererent, Nos Sancti Spiritus tum propriis tum aliorum precibus implorato lúmine die 12: Oc- tobris proxime praeteriti Decretum in eamdem fententiam edidimus. Cumque dilecti Filii Civitatis Noftrae Aícu- lanae Magiftratus et Incolae, ac religiofifimus Ordo dictorum Fratrum Sancti Francifci Capu- cinorum nuncupat. enixis precibus a Nobis poftu- larent, ut decretam Beati Viri Canonization:m tandem exequeremur, Nos ut in hoc graviffimo negotio juxta praefcriptam a Praedecefforibus Noftris agendi normam procederemus, univerfi primum Collegii eorundem Vénerabilium Fratrum Noftrorum S. R. E. Cardinalium in Confiftorio Secreto die 27. Aprilis proxime elapíñi coram Nobis Congregatorum fententiam, atque confilium exquifivimus. Quibus- poft auditam a Nobis ge- ftorum feriem, et Beati Viri praeclara merita, ad legitimam Caufae hujus abfolutionem una voce Nos adhortantibus non viciniores modo, fed remotiores per Italiam Venerabiles Fratres Archiepifcopos, et Epifcopos monendos curavimus, ut ad Urbem fefe conferrent, et Nobis de Beati Seraphini, nec non Beatorum Joannis Cantii, Jofephi Calafanctii a Matre Dei, Jofephi a Cu- pertino, Hieronymi Aemiliani, et Joannae Fran- cifcae Fremiot de Chantal folemni Canonizatione 94 PRE: + >> ” A
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz