BCCPAM000508-5-08000000000000
Jub Clemente PP. XIII. aliud agere videbatur. De Chrifti Domini cru- ciatibus quotidiana meditatio: ita animumafficiebat, ut de ea fine lacrymis nec cogitare, nec loqui, neque audire loquentem: pofíet. Tanta in Deum caritate ferebatur, ut pro illus gloria mortem oppetere vehementer optaret. Itaque Superiorem fupplex adiit, a quo poteítas fibi fieret, in regio- nes fe barbaras conferendi, ut incenfam apud eas martyrii fitim expleret. Caritati erga Deum gemina erat, et erga proximos caritas. Quocirca errantes corrigere, avocare a vitiis, ad virtutem impellere, qua monitis, qua precibus, qua etiam objurgationibus conabatur. Nec vero fruftra. Multi enim a perdita vivendi ratione ad bonam frugem redacti, multi a faeculi vanitate, et mundi periculis ad fecurius religiofae vitae inftitutum illius opera traducti funt. Aleas e ludentium manibus non femel extorfit. Inteftina, atque in- veterata inter Afculanos Cives odia, et diffidia homo ut erat humili loco; nullis litteris, profef- one laicus extinxit. Tantum. illi auctoritatis á fanctitate perípecta. De miferatione ejus in pau- peres,- atque egenos illud vere dici poteft, quod ore pallente, jejuniis, fame torquebatur aliena, "ita quidem ut aliorum memor, immemor fui di- midio in diem pane victitans, quod reliquum erat, cum integro fere obfonio in pauperes ero- garet. Quin etiam, eo proceífit, ut, in quadam annonae difficultate, ex illo ipío dimidio pane alteram adhuc partem detraheret, qua efurienti- bus quoquomodo poterat fubveniret. Contigit aliquando, ut a Praefide reprehenfus, quod pro numero pauperum pane non fuffecturo, olera ex horto diftribuiffet, bono illum animo efíe juberet: neque propterea enim defuturam religiofae fa- miliae olerum copiam, quae fatis foret. Quod quidem eventu non caruit. Succifis enim pridie germinibus, alia fubinde mane fatis abundeque fuccrefcere confpiciebantur. lilud autem mirandum magis, quod quum horti pars quaedam exigua eidem a Praelfide peculiariter in ufum pauperum attributa efíet, plus ea fructuum, quam reliquae, tametíi loge majores, et multo diligentius excultae partes, aflerret. Neque vero in uno, aut altero calamitatis genere Seraphini mifericors indoles fe continebat. Carceribus enim detentos invifere, Íedulo ad patientiam hortari, et quidquid folatii pofíet, afferre confueverat. Moerentes praeterea folari fuaviter, aerumnis prefíos in fpem erigere, aegris infervire, afidere lectulo, bene monere, vilifima quaeque ad eos fublevandos minifteria obire, haec illi dulcis cura, jucundaque exercitatio. Jam- vero qui tam leni et benigno erga alios ingenio erat, juvat nunc videre quam durus, atque acerbus in fefe fuerit, Afperis contextum fetis cilicium, velut alteram veftem, quam numquam exueret, A A 371 ad nudam carnem perpetuo adhibuit. Confecto e clavorum acuminibus flagro utebatur ad quo- tidianam corporis lanienam, qua fiebat, ut copio- fus e laceris membris fanguis deflueret. Sanda- * liis interne omni ex parte detritis, cum nudi pedes relinquerentur, pellis nonnmunquam derum- pebatur, “cui ille malo dum acu diruptam pellem confuit, acriori longe malo, ac dolore medicinam faciebat. Fuit aliquando, cum noctes ipías infom- nes traduceret. Caeterum brevifimam illam, quam fupra diximus, trium tantummodo horarum quietem non aliter fefis membris, quam vel fedens, vel capite ad fcamnum reclinato indulgeret. Diris ejuímodi cruciatibus abftinentiam ad- didit fingularem, crebra et longa fui Ordinis je- junia fervare, quafi loco ¡lle deliciarum habuifíet. Itaque illud adjecit, ut exigua etiam vefpertina refectione perpetuo abftineret, et tres hebdoma- dae dies pane dumtaxat, et aqua tranfigeret; quod quidem inediae genus jam inde ab ado- lefcentia . tolerare confueverat, Reliquis autem diebus ad partem panis exiguam nihil obfonii adhibebat, unica, eademque infuavi, quaeque lociis etiam pridie fuperfuiffet, cinere nonnum- quam conípería, pulte contentus. Atque inde ortum habuifíe cenfendus et malus ille habitus corporis, ex quo fiebat, ut fanguinem mingeret. Inter has macerati corporis afperitates, adjuncta praefertim oculorum cuftodia, .fecurior in dies, et vividior caftitas effloreícebat, quam nulla um- quam labe inquinatam, nullaque, vel raro ad- modum, ut fertur, corporis aut mentis pugna tentatam féervavit. Jamvero fi caftimoniae cuftos eft humilitas, haec in eo tam alte radices egerat, ut quamvis alieno judicio Sanctus, fceleftiffimus omnium, ac nequifimus effet fuo. Laudis humanae fugitans, contemptus fui appetens quam qui maxime. Cujus quidem rei, haec duo perridicula fint argumento. Prandere' aliquando juffus apud Nobilem Civem, alias ab Afculano Epifcopo Cardinali, utrobique ita le gefit, ut ludum, et rifum tamquam in- comptus, et ruíticus de fe praeberet. Ibi enim ad liquidae pultis efum fufcinula ufus eft: hic ovum forbens de induftria in barbam effudit. Patientia porro in eo admirabilis plane fuit, tum in Fratris, quae dicta funt, verberibus, et con- viciis, tum in is pene quotidianis mulctis, ac poenis, quae a Religiofis Praelidibus infligi fo- lebant. Abaliis enim ob ingenii tarditatem duriter, ne dicam immaniter, ab aliis ad experimentum virtutis fevere, ac rigide multabatur. Atque haec quidem initio turbarunt hominem, fed implorata poftea Dei ope confirmatus, afpera quaeque ita ferebat, ut ea beneficii loco duceret, et manus, pedeíque illis, qui quoquomodo multafíent, of- cularetur, * 93 o RITD
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz