BCCPAM000508-5-08000000000000
AS tl a Xx | Lectori Benevolo. iteratis admonitionibus omnibus Provinciarum Rectoribus mandavit, ut documenta in Archivis Provinciarum et Coriventuum exiftentia transmitterent, et infuper varn alii fontes praefto erant, ideo, favente Deo, permulta, etfi non omnia, Ordinis documenta colligi potuerunt. Juvat, hic indicare praecipuos fontes, ex quibus defumta funt. 1. Archivum Ordinis. Eo 2. Libri, in quibus decifiones Definitionis generalis tranfcriptas funt, ab anno 1740 usque ad annum 1882. 3. Archiva Provintiarum et Conventuum. 4. Bullarium Benedicti PP. XIV. — Conftitutiones ab ipfo Benedicto PP. XIV. editae defumtae funt ex Bullario Venetiis 1778.. impreffo. Sequentes vero ex “Bullario Prati 1845. impreflo, vel ex Bullario Romano 1838 Romae impreffo. 5. Bullarium Pontificiam S. Congregationis de Propaganda Fide, Romae 1 839. etc. 6. Acta ex iis decerpta, quae apud Sanctam Sedem geruntur etc. — Acta S. Sedis. 7. Analecta juris Pontificii etc. -8. Collectanea in ufum Secretariae S. Congr. Episcoporum et Regularium, cura A. Bizzarri Archiep. Philip. Secretarii edita. 1863, 9. Refolutiones feu Decreta authentica 5. Congr. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis -praepofitae ab anno 1668 ad annum: 1861 accurate collecta ab Aloifio Prinzivalli etc. 1862. Vel ex »Decreta authentica: S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepofitae ab anno 1668 ad annum 1882 edita jufíu et Auctori- tate Sanctiffimi D. N. Leonis PP. XIII 10. Archivum S. Congr. de Propaganda Fide. 11. Collectanea Conftitutionum, Decretorum, Indultorum $. Sedis ad ufum Operariorum Apoftolicorum etc. Paris 1880. — Collectanea Paris. 12. Collectio Gardeliana, vel Decreta authentica S. C. R. ex actis ejusdem collecta cura et ftudio Aloyfii Gardellini. Romae 1857. VL Ordo in Continuatione Bullarii obfervatus difcrepat ab illo, quo Bullarium antiquum compofitum eft. Hoc enim documenta praecipue juxta diverfas Ordinis Provincias diftribuerat. Haec methodus habeat fua emolumenta, non tamen caret magnis difficultatibus.. Nam faepe faepius Conftitutiones fubfequentes praemittere illis, quae antecedebant, et easdem pro diverfis Provinciis repetere neceffe fuit. Ideo procul dubio 'ordo chronologicus praeferendus eft, fervato ordine annorum, quibus leges condebantur. Omnia Bullaria Ordinum Religioforum fecuta funt me- thodum chronologicam, et quidem jure merito. Nam Diplomata, Decreta et Indulta Apoftolica conftituunt Jus Regularium, refpective cujuslibet Ordinis. Prout veró quaelibet fcientia fucceffive magis magisque fefe evolvit et ad perfectionem perducitur, fic etiam Jus Regularium a parvis principiis. ad magnum exfufrexit aedificium. Conftitutiones Pontificiae, quibus S. Regula approbatur, variaque Privilegia conceduntur, quafi fundamenta Juris Regularium conftituunt, quae vero per fubfequentes Conftitutiones amplificationem, confirmationem et declarationem, vel juxta circumitantias temporum modificationem invenerunt. Ideo fubfequentes vix intelligi poffunt fine clara cognitione praece- dentium et hae folae haud plenam praeftant notitiam Juris Regularium. Ordo vero chronologicus claras fpectatasque reddit tum fingulas Conftitutiones, tum earum nexum. Ut autem fingula Decreta inquirentibus facile occurrant, addentur in fine ultimi fomi plures et copiofi indices. VII Bullarium noftrum pervenit usque ad Benedictum PP. XIV., et etiam de primis hujus Pontificis annis nonnullas Conftitutiones et decreta continet, in
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz