BCCPAM0001153-1-0900000000000
Jub Gregorio PP. XVI. quibus regularis difciplina, omnino foluta, atque extincta eft, quaeque aere alieno obftricta, per- petuo fupprimi, fanctimoniales ¡bi morantes in alia monafteria transferri, aedes vendi, pecuniam ex venditione percipiendam, in cujusque coe- nobii, et monafterii commodum, prout neceflitas expofcit, erogari, et aliquibus monafteriis, quae fupererunt, eorumque magis idoneis alumnis pub- licae puellarum inftitutionis onus injungi. Nos igitur fummopere cupientes regularem difciplinam ad priftinam obfervantiam, et fanctimoniam omni ftudio revocari, malaque omnia, quae ex huma- narum rerum conditione irrepferint penitus amo- veri, egregiam tuam curam, ftudium ac diligen- tiam, de hoc gravifimo negotio omni laude dig- nam exiftimavimus, ac tua vota, tuaque confilia quam libentiffime excepimus. $. 3. Quamobrem rebus omnibus, hac fuper re, maturo ac diligenti examine perpenfis, de venerabilium fratrum Noftrorum Sanctae. Roma- nae Eccleñae cardinalium negotiis ecclefiafticis praepofitorum confilio, ea omnia ftatuenda ac decernenda cenfuimus, quae Noftris hiíce literis continentur, Et primo quidem omnia et fingula quae in vifitatione a dilecto filio fr. Bernardino a Beata Virgine, ex tuis mandatis, in univerfis fratrum minorum obfervantium Lufitanae pro- vinciae coenobiis peracta, ftatuta, geftaque funt, et maxime ea, quae praefulum provincialium, ac localium electionum fpectant, non folum auc- toritate Noftra apoftolica ' confirmamus, verum etiam, quoties opus fuerit, quidquid contra fac- rorum canonum fanctionem, aut ordinis confti- tutiones, vel alia quavis ratione minime legitime actum fit, fanamus, et quocumque haud obftante defectu, in fua firmitate permanere jubemus. Cum aequalis munerum diviño, ac diftributio inter religiofos trium filiationum, uti appellant, Lufitanae provinciae, quae in commemorata fel. rec. Benedicti XIV. praedecefforis Noftri con- ftitutione praecipitur, illis quidem temporibus apta, praefentibus vero perfonarum atque loco- rum ratione habita, haud accommodata elle cog- nofcatur, quippe quae partium ftudio, aliisque abufibus atque incommodis vel facile viam mu- niat, ejusdem conftitutionis vim et effectum, ad Noftrum, et hujus fanctae Sedis arbitrium fu- fpendimus, ac tibi, tuisque in nuntii munere fuc- cefforibus facultatés, aliis etiam probatis viris fubdelegandas impertimur, praeíules, miniftros, provinciales, definitores, praefectos, aliosque om- nes moderatores, feu fuperiores, quocumque no- mine appellandos, ex omnibus praedictae 'pro- vinciae coenobiis, ac familiis indifcriminatim, nul- loque dictarum filiationum refpectu habito, eli- gendi, ita tamen ut ii, qui ad dignitates, munera, et oficia promoventur illis polleant dotibus, quae 27 vel a jure canonico generatim, vel ab ordinis conftitutionibus requiruntur, coenobia, conventus, et domos quafcumque regulares five in urbibus, five in pagis, five in agris fita, quantum fieri poteft confervari vel maxime optamus, ac prop- terea te, dilecte fili Nofter, tuosque- fuccefíores fummopere hortamur, ut in id omnis opera, cura, et induftria impendatur. S. 4. Quod fi omnium omnino confervan- dorum ratio non fuppetat rec: me: Benedicti XIV. ac Pii VI. praedecelforum Noftrorum veftigiis inhaerentes, eorumque literas in fimili forma brevis pro eodem regno datas, in ¡is, quae hifce Noftris non adverfantur, confirmantes, tibi, tuis- que in nuntii munere fucceffóribus facultatem facimus, cujus vi ea coenobia, eaeque domus ad tempus tantum claudi pofíint, de quibus fperare licet fore, ut aucto religioforum numero aliquando reftituantur. Ea vero coenobia, eosque conven- tus, de quorum futura inftauratione five ob cen- fus inopiam, five ex nimio aeris alieni pondere, five ex ruinofa aedium conditione, nulla affulget fpes, tibi, tuisque fuccefforibus auctoritate Noftra apoftolica fas erit perpetuo fupprimere, aedes vendere, earumque pretium erogare, primum quidem in aes alienum, quo fupprimenda coe- nobia obruuntur, difíolvendum, deinde in aliorum, quae fervanda erunt, utilitatem, nempe vel in ecclefias, et aedes reficiendas, vel in facram fup- pellectilem inftaurandam et comparandam, vel in pios alios ufus, prout peculiaris ratio, et ne- ceffitas cujusque coenobii poftulabit, vel tibi, tuis- que fuccefforibus magis expedire videbitur. Et quoniam haec omnia eo fpectant, ut collapía, atque intermortua regularis difciplina revivifcat et floreat, idcirco tibi, tuisque fuccefíoribus ex- prefle committimus- atque mandamus, ut abufus, incommoda, pravaeque omnes confuetudines in «coenobiis, quae fuperérunt, inductae, et adhuc forían glifcentes, etiam per alios idoneos, ad vifitatoris munus electos vel eligendos viros om- nino amoveantur, ac penitus de medio tollantur. $. 5. Maxime autem ferio, tibi, tuisque fuc- cefforibus, erit cavendum, graviterque prohiben- dum, quominus religiofi quacumque dignitate pollentes, vel quovis munere feu officio fungen- tes, pecuniam five communem, five privatam, apud fe habeant, ac in proprium commodum conferant, atque iccirco tibi tuisque fuccefforibus erit mandandum, ut quidquid five ex miflarum eleemofynis, five ex divini verbi praedicatione five ex divinorum officiorum celebratione, five ex funerum juribus, vel quolibet alio nómine ipfis obvenerit, finguli penes communitatis fyndicum deponant, cui quidem nefas fit quamlibet vel tenuif- fimam fummam religiofis viris, nif ex peculiari legitimi fuperioris venia, et jufta ex cauía concedere. + Anno 1833.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz