BCCPAM0001153-1-0900000000000

1864. 488 Bullarium Capucinorum et non ultra, a Vobis, Venerabiles Fratres, aliis- que legitimis locorum Ordinariis ftatuendum, eodem prorfus modo et forma, qua ab initio fupremi Noftri Pontificatus conceffimus per Apo- ftolicas Noftras Litteras in forma Brevis die 20. menfis Novembris anno 1846 datas, et ad univerfum epilcopalem veftrum Ordinem mifías, quarum initium , Arcano Divinae Providentiae confilio*, et cum omnibus eisdem facultatibus, quae per ipías Litteras a Nobis datae fuerunt. Volumus tamen, ut ea omnia ferventur, quae in commemoratis Litteris praefcripta funt, et ea excipiantur, quae excepta effe declaravimus, Atque id concedimus, non obftantibus ¡in contrarium facientibus quibuscumque, etiam fpeciali et indi- vidua mentione, ac derogatione dignis. Ut autem omnis dubitatio et difficultas amoveatur, earum- dem Litterarum exemplar ad Vos perferri juf- fimus. »Rogemus, Venerabiles Fratres, de intimo corde et de tota mente mifericordiam Dei, quia et ipíe addidit dicens: mifericordiam autem meam non difpergám ab cis, Petamus et accipiemus, et fi accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam graviter oflendimus, pulfemus, quia et pulfanti aperietur, fi modo pulfent oftium preces, gemitus, et lacrymae noftrae, quibus infiftere et infiftere et immorari oportet, et fi fit unanimis oratio .... unusquisque oret Deum non pro fe tantum, fed pro omnibus fratribus, ficut Dominus orare nos docuit* 1), Quo vero. facilius Deus -Noftris, Ve- ftrisque, et omnium fidelium precibus, votisque annuat, cum omni fiducia deprecatricem apud _Eum adhibeamus Immaculatam fanctifimamque Deiparam Virginem Mariam, quae cunctas hae- reles interemit in univerío mundo, quaeque om- nium noftrum amantiffima Mater ,tota fuavis* eft.... ac plena mifericordiae, .... omnibus fefe exorabilem, omnibus clementifimam praebet, omnium neceflitates ampliffimo quodam miferetur affectu“?), atque utpote Regina adítans a dextris Unigeniti Filii Sui Domini Noftri Jefu Chrifti in veftitu deaurato circumamicta varietate nihil eft, quod ab Eo impetrare non valeat. Suffragia quoque petamus Beatiffimi Petri Apoftolorum Principis, et Coapoftoli ejus Pauli, omniumque Sanctorum Caelitum, qui facti jam amici Dei pervenerunt ad caeleftia regna, et coronati pof- fident palmam, ac de fua immortalitate fecuri, de noftra funt falute folliciti. Denique caeleftium omnium donorum copiam Vobis a Deo ex animo adprecantes fingularis Noftrae in Vos caritatis pignus Apoftolicam 1) S. Cyprian. Epift. 11. 2) S. Bernard. Serm. de duodecim praerogativis B, M. V. ex verbis Apocalyp. 4 Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipfis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus curae veftrae commifis pera- manter impertimus. ; - . Datum Romae apud Sanctum Petrum die 8. Decembris 1864, decimo a dogmatica Defi- nitione :Immaculatae Conceptionis Deiparae Vir- ginis Mariae. Pontificatus noftri anno decimo nono, y A Sis L: AB, U.S Complectens praecipuos noftrae aetatis errores, guz notantur in allocutionibus comJiflorialibus, .2n encyelices aliisque apoftolicis litterís JanctoJfimi Domini Noftr: Pei PP. IX. S. 1. Pantheismus, Naturalismus et Ratronalismus ab/olutus. -L TM TUllum fupremum , fapientifimum, providentifimumque Numen divinum exfiftit ab hac rerum univerfitate diftinctum, et Deus idem eft ac rerum natura, et iccirco im- mutationibus obnoxius, Deusque reapfe fit in homine et mundo, atque omnia Deus funt et ipfifimam Dei habent fubítantiam; ac una eadem- que res eft Deus cum mundo, et proinde (piri- tus cum materia, neceffitas cum libertate, verum cum falfo, bonum cum malo, et: juftum cum injufto. | Alloc. Maxéma quídem 9. Junii 1862. Il. Neganda eft omnis Dei actio in homines et mundum. . Alloc. Maxíma quidem 9. Junii 1862. III, Humana ratio, nullo proríus Dei refpectu habito, unicus eft veri et falfi, boni et mali ar- biter, .fibi ¡pi eft lex et naturalibus fuis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum fufficit. Alloc, Maxéma quídem 9. Junii 1862, IV. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio eft prin- ceps norma qua homo cognitionem omnium cujuscumque generis veritatum aflequi poffit ac debeat. Epift. encydl. QDuz fluribus 9. Novembris 1846. E Epift. encycl. Singular? guidem 17. Martii 1856. ' Alloc, Maxima qusdem 9. Juni 1862. V. Divina revelatio elt imperfecta, et ¡ccirco fubjecta continuo et indefinito progrefíui qui hu- manae rationis progrefioni refpondeat. Epift. encycl. Quz ¿lurzbms 9. Novembris 1846. e ETA

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz