BCCPAM0001153-1-0800000000000
Jub Pio juíta erant motiva, ut injuriam Vobis inferre me exiltimarem, et aggravare etiam meam coníci- " entiam, niñ eadem rata haberem. Remaneat igitur 8. Oct. 1814. Reverentia Veítra in omni tranquillitate et curet confervare valetudinem ad continuam utilitatem propriae Provinciae 1); interim affirmans ftabilem meam aeftimationem et benevolentiam perfifto Paternitatis Veftrae Multum Reverendae Romae 21. Decembris 1814. obfervantiffimus A. Cardinal Mattei. LXIIL Litterae circulares Reverende/fimi P. Mariani ab Alatri, V'icariz Generalís, quibus notam reddit facultatem, a Sanctitate Domini Noftrí Papae Pi VIT concefjam, aperiendí Conventus Jupprefjos, addita norma vivend:. Reverende Pater in Chrifto! Efcripto authentico diei 29. Septembris elapíi R indicat nobis D. Secretarius S. Congrega- tionis, de Reformatione dictae, quod juxta de- terminationem, a praedicta S. Congregatione emanatam et approbatam a Sanctitate Domini Noftri, Conventus Ordinis noftri praevia Ícientia et confenfu Epifcoporum vel alius Ordinarii lo- corum aperiri poffint, dummodo obferventur re- gulae a Decreto diei 22. Augufti a praedicta S. Congregatione edito praefcriptae, et quod etiam novitiatus aperiri poffint in eodem ftatu, quo exiftebant ante ultimam mutationem. Ex debito Officii mei fine mora P. V. R. communico hanc laetam notitiam, ut macte animi cures Conventus antiquos, tuae jurisdictioni fub- jectos, in priftinum reftituere et eo collocare Fratres ad refpectivas Religiofas communitates formandas. Regulae fupra indicatae et per De- cretum diei 22. Augufti praefcriptae funt fe- quentes: 1. Numerus Religioforum in Conventibus aperiendis non fit minor, quam duodecim, quo- rum faltem octo fint Sacerdotes. Quoad hanc regulam vero notandum eft, quod die prima currentis menfis Sanctitas Sua per organon fuae Eminentiae Reverendifimae, Cardinalis Mattei Zelantiffimi Protectoris Ordinis noftri, mihi in- 1) In reftauranda fua Provincia, quae vi Napoleonica defecerat, plurimum adlaboravit, ac ejus praelertim in- duftria, folerti opera atque indefeffis viribus anno Do- mini 1822 revixit. Non folum munus Procuratoris Generalis, fed etiam dignitatem epifcopalem Civitatis Caftellanae a Pio PP. VIL fibi oblatam humillime recu- favit. Tandem diebus et meritis plenus obiit Venetiis anno 1827. Hujus praeclari viri editi funt leptem tomi fermonum Quadragefimalium et orationum panegyricarum Vénetiis 1838, apud Andreola. Tom. 1X, PP. VIT 321 dicavit, quod, firma permanente praedicta deter- minatione circa numerum in primariis Conven- tibus, pro Conventibus parvis fufficiat fex Reli- gioforum, quorum faltem quatuor fint Sacerdotes juxta decretum Innocenti XI. S, M,, quod incipit: Ut in parvis. 2. Religiofi, qui habitum reaffumere defide- rant, tenentur illum a P. V. R. Sersptis /ibelles petere et promittere obfervare Regulam, quam profeífi funt, fimul et decreta S. Congregationis, praecipue quae refpiciunt vitam communem, vic- tum Ícilicet, veftitum et medicamenta. 3. Ut obferventur in praedictis Conventi- bus Decreta Pontificia, et Conftitutiones Ordinis, praeprimis (funt verba Decreti) de Oratione men- tali, de fervitio Chori, examine confcientiae, fre- quenti Confeffione facramentali, filentio, Capi- tulo et correctione culparim, lectione ad men- fam habenda, lectione S. Scripturae, vel cafuum conícientiae, collatione aut fermone fuper difti- plina Regulari, et acquifitione virtutum, deque non accipiendis muneribus quocunque praetextu extra fuum Ordinem fine fui Superioris licentia, aliis- que Ípiritualibus exercitiis etc. Adjungimus infuper, quod P. V.R. fancto Zelo animata, cum confilio Seniorum Provinciae omni conatu eo tendere debeat, ut amoveatur inob- lervantia, et eradicentur abufus, quos in tua venerabili Provincia introductos efe cognoveris, ut tali modo provideamus faluti animarum, de- cori Ordinis et aedificationi faeculi, atque fimul fatisfaciamus intentioni Summi Pontificis et aufcul- temus monitis Dei, qui his ultimis temporibus modo tam terribili ad nos locutus elf. Volumus denique, ut, quando in priftinum reítituti fuerint omnes conventus vel faltem ali- qui, nobis referas, an obfervatae fint leges fu- pra indicatae, addito nomine et patria illorum Religioforum, qui admiffi funt ad reafíumendum + habitum. - Imploramus uberrimam coeli Benedictionem fuper P. V. R. et fuper refurgente Religiofa familia, et exhortantes, ut omnes fervidas preces dirigant ad Deum pro confervatione Summi Pon- tificis, noftri vigilantiffimi Protectoris et indigen- tiis S. Matris Ecclefiae, fignamur P. V.R. affectuof. in Domino Fr. Marianus Vicarius Generalis 1 i. Loco + Sigilli. P. S. Indices, quaeío, omnibus Religiofis, quod S. Pater dignatus fit, Indulgentiam Plena- riam elargiri omnibus noftris Fratribus, qui re- affumendo habitum Ordinis corde contrito reno- vabunt Profefionem votorum folemnium. Authographum in Archivo Prov. Picenae. 81 1814. as Ps
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz