BCCPAM0001153-1-0800000000000

2 fub Pio PP. VII Paroeciae Laicorum arbitrio tiisdemque Ma- giftratibus jubentibus dividuntur, et finibus cir- cumícribuntur. Decimae, quae ad levandos bellorum Sum- tus, ex fpeciali Gratia Pius VI, Praedecefíor nofter, ex reditibus Eccleñafticis percipi ad aliquos an- nos a Bavarico Electore, praedeceffore tuo, con- cefíerat, nunc jure Principatus, atque alti Do- minii nomine ab Admin'ftris tuis exiguntur. Clerici in .Judiciam Laicorum vocantur. et ad teftimonium dandum in Cauñs criminalibus adiguntur. Quaeftiones inter Ordinarios, et Curiam tuam, aliasque períonas, de juribus Patronatuum exortae non legitimo Tribunali, fed Laicorum judicio expendendae committuntur. Confiium iftud Electorale ecclefiafticum jus fibi, arrogat examinandi, et decernendi, quo'tem- pore, quibus in Locis. qua ratione Parochi facras functiones peragere debeant, itemque judicandi de Congrua, quae ¡llis eft tribuenda. Coenobia fupprimuntur, et in profanos ufus Eccleñae etiam Parochiales Sacra Supellectili magna ex parte fpoliantar. Cenfura Librorum, qua potifimum doctrinae catholicae puritas confervatur, de medio fublata eft. convertuntur. Regulares, et fanae Doctrinae viri ex Uni- verfitatibus ejecti funt, atque in eorum Locum Praeceptores, ad mores, mentesque Juvéntutis pernicififimis doctrinis corrumpendas in Cáthedris funt conftituti etc. Longum effet, caetera aeque gravia, et calamitofa, quae, Te Principe, a Magiftratibus tuis contra Germanici Imperii, contra Eccleñae Leges, contra Pontificum, conciliorumque Sanc- tiones in Bavaria funt facta. Quae fane omnia, cum Contemptum Ec- cleñae, et Catholicorum prodant, Spiritus augent acatholicorum, qui, tuti patrocinio tuo, omnia fibi licere arbitrantur, quibus, quae jam diu contra catholicam Religionem moliuntur, poffint perficere. Neque vero ea, quae jam acciderunt, huius- modi fúnt, ut non intelligatur aperte, et quan- tum eorum animi excreverint, et quid ab eis Religioni catholicae fit timendum, Refugit animus, et memoriam illius luctuo- filfimi diei renovare formidat, cum Landishuti efíroenis, ac facrilega illa Scholafticorum turba inftigante Praeceptore, fuperata Iconoclaftarum infania, venerandum Chrifti Reparatoris noftri Simulacrum, omni contumeliaram genere onera- tum, e patibulo fufpendere non exhorruit. Quod tam immane facinus ftatuere non poffumus, utrum magis deplorandum fit, in catholica Univerfitate fuiffe admiffum, an, nondum aliqua publici Luctus fignificatione fuifíe expiatum. 287 . Poft haec fecuta illa funt, quae in novis Anno Eccleñae Regionibus, in quas ingreffus es, accide- runt, in quibus tam multa «ontra Eccleñam, eiusque Miniftros, contra Regulares, Abbatias, Collegiatas, Cathedrales, eorumque bona com- mifía funt, ut inyreffus tuus in eas Regiones finem Ecclefiae fecuritati attulifíe fit vifus. ' Quibus fane tot, tantisque malis cum Deus, qui_nos Eccleae fuae Cuftodes pofuit, omnino exigat, ut occurratur a nobis, propterea, ut om- nes Paftoralis Officii nos partes expleamus, quas, ne Deo defimus, nec maculam honori, ac Se- nectuti_noftrae inferamus, femper erimus explé- turi, apoftolicas hasce literas, teltes reclamantis vocis noftrae contra twt iíta nova, quae contra Ecclefiam, eiusque Miniítros facta funt, ad te dare conftituimus. Neque enim fieri pofle putamus, ut, cum adverfari ¡iítis omnibus apoftolicam hanc Sedem cognofcas, non, illud cognofcas fimul, quid feri a te fides tua, tua falus, tua Gloria poftulent, Confidimus, Te, Dilectifime in Chriño Fili nofter, paternis hifce hortatibus excitatum in praeftando Eccleñae Obfequio, et. catholica Re- ligione tuenda haud diffimilem Praedecefforum Tuorum efle extiturum, neque commiffurum Ec- cleñam in iftis graviffimis malis- verfari, quibus eam nunc iíthuc pene ad interitum vocari cog- nofÍcis. ; Quae fane fi longius perfeveraverint, nos ut Eccleae Incolumitati, et animarum fidei no- ftrae creditarum Saluti provideamus, Predeceffo- . rum noftrorum exempla fectantes, muneri noftro certe non erimus defuturi. | Interea nos, in omni humilitate cordis no- ftri, Patrem Luminum, ac Miferationum Domi- num diu, ncstuque enixis precibus obfecrabimus, ut, in rebus tanti momenti; quarum caufa tanta folicitudine laboramus, tibi, Dilecte in Chrifto Fiii nofter! Lumine fuae Claritatis affulgeat, vir- tuteque fua efficiat, ut intelligas (quod iterum - repetendum effe judicavimus) cum ¡is veram tuam Gloriam, animaeque Salutem efíe conjunctam, cui cum minime dubitemus, quin tu, pro tua Sa- pientia, omni Studio. fis confulturus, apoftolicam Benedictionem -tibi amantif me impertimur. Datum Romae. 12. Februarii 1803. Ponti- ficatus noftri anno Tertio. Documentum + Archivo Prov. Bavar. 72 1803.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz