BCCCAP00000000000000000001810

242 - Miguel Anxo Pena González sed instinctus a Deo prophetauit quod Jesus moriturus esset pro gente, etc. et simili modo forte darentur aliqua alia exempla in veteri lege. De duobus aut pluribus sensibus prophetae alicuius in suis dictis aut factis exempla ponit apostolus Paulus in duobus locis manifeste. Nam de sanctis patriar- chis in tempore legis naturae dicit in epistola ad Hebreos cap. xi, quod Abraham, Isaac et Jacob promissionem sibi factam a Deo de accepienda ac possidenda terra Canaham siue Palestina, ipsi non solum intellexerunt de terra illa corporali, sed etiam de alia meliori patria spirituali. Hoc est de ecclesia militante, ex conuersione omnium fere gentium ad fidem eorum, aut de ecclesia triumphante cum sanctis angelis Dei. Ideo subdit, quod licet defuncti sint illi sancti patres nondum accepta ac possessa terra Cananeorum, tamen non sunt conquesti de Deo, nec perdiderunt fidem eius veram, quia expectabant melior aliam ciuitatem seu patriam cuius con- ditor esset Deus, et promissiones sibi factas a longe aspicientes salutabant et con- tinebantur eas se fore accepturos. De Moyse quoque Aaron, Josue, et de aliis sanctis legis scripturae dicit idem apostolus in prima epistola ad Cor. cap. 10, quod omnes in nube et mari rubro bap- tizati sunt. In baptismum intellexerunt omnes in manna escam spiritualem eucha- ristiae manducauerunt. Et in aqua quae de petra deserti exiuit, miraculose spirit- ualem potum calicis Christi biberunt sed intelligentes quod petra illa erat Christus, id est, figurabat Christum. Patet ergo veritas nostrae primae conclusionis nam in talibus locis non quilibet illorum sensuum est litteralis, sed tantum unus solus quo intelligebant illa dicta de rebus illis corporalibus praesentibus. Alii autem sensus de rebus futuris in tempore legis gratiae, erant spirituales allegorici. Sensus non ille quem litteralem diximus, clare elici potest ex circunstantiis litterae in locis illis, non autem alii ita clare.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz