BCCCAP00000000000000000001810

240 - Miguel Anxo Pena González Danielis 10 intelligentia opus est in visione, et primi Regum IX, propheta olim dicebatur videns. Idest intelligens, requiritur, ergo quod horno ille non se habeat ad Deum reuelantem. Praecise sicut instrumentum inanimatum, aut insensibile, vel irrationale, sicut se habuit asina Balam quae locuta est, immo forte et ipse Balam, de quo habetur hystoria Numerorum 22 et deinceps, sed requiritur quod horno ille intelligat ea quae per diuinam reuelationem ei notificantur. In hac tamen intelli- gentia dicimus quod non oportet quod propheta tot sensus suae Scripturae habeat sicut Deus vel angelus ad eum missus. Patet hoc in fine prophetiae Danielis, ubi propheta petiit ab angelo Gabriele ampliorem declarationem suae prophetiae, et non obtinuit eam ab illo. Ergo requiritur et sufficit ad hoc quod horno Dei sit et dicatur proprie propheta, quod habeat sensum litteralem planum de rebus illis secretis, et praeteritis, praesentibus, aut futuris de quibus enunciat Scriptura illa, et hoc est commune omnibus prophetis, id est, quod intelligant ea quae procul sunt ab humana cognitione. Hoc non sonat nomen prophetae dictum a procul et a fando. Veruntamen maioribus ac dignioribus prophetarum tam in Nouo quam in Veteri Testamento contulit Deus ultra sensum illum qui ex litteralis, quosdam alias spirituales sensus. Quare sequitur quod saepius in Sacra Scriptura alius erat sensus quae habebat propheta, ab eo quod Deus principaliter intendebat significare pro illam scrip- turam, aliquando etiam ipsemet propheta in sua Scriptura duos aut plures sensus habebat ac intelligebat; licet non aeque principaliter. Exemplum primi de Caypha Ioannis undecimo, si tamen fuit proheta, quando dixit, expedit ut unus horno moriatur pro tato populo et non tata gens pereat, nam Cayphas hoc dictum intelligebat de perditione quam judei sibi timebant peruen- turam a Romanis per bella et latrocinia occasione J esu Nazareni, ut patet ex circun- stantiis litterae. Deus autem perilla verba intendebat significare Jesum Christum necessario fore moriturum pro liberatione totius humani generis a perditione ani- marum in damnationem perpetuam gehennae sub potetate diaboli, quae sensum statim explicat euangelista Ioannes dicens, quod Cayphas hoc non dixit a semetipso,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz