BCCCAP00000000000000000001677

776 ISIDORUS DE VILLAPADIERNA ciscanorum, tribus sectionibus constans, nempe philosophico-theologico– spirituali, historica et architectonico-artistica. Eiusdem propositum est pro singulis his sectionibus annuum seminarium et cyclos acroasium instruere necnon documenta atque indagationes colligere et studiosis praebere. Publico instrumento die 12 ianuarii 1991 dato in urbe L'Aquila, constituebatur institutum cuí nomen 'Centro Studi S. Giovanni da Cape– strano', quod sibi proponit studia, editiones, adunationes etiam interna– tionales fovere de vita et opera Sancti. Centri, quod duas habet sectiones scil. historicam et pastoralem, sedes est apud conventum S. Francisci urbis Capestrano (L'Aquila). Cf. Vita Min. 62 (1991) 557-559. Centrum Studiorum Antonianorum Fratrum Conventualium urbis Pa– dova suas varias series operum auxerunt. In serie Fonti e studi francesca– ni prodiit volumen III (seu Inventari, 2): Inventario e regesti dell'Archivio del Sacro Convento d'Assisi, a cura di Silvestro Nessi (1991, LIV-374 pp.; cf. supra, 373s); in serie Centro Studi Antoniani, vol. 14: Le «Memo– rie» (1751-91) di Francescantonio Pigna (1991, 300 pp.); in serie Fonti agiografiche antoniane, vol. IV: Vite «Raymundina» e «Rigaldina». Intro– duzione, traduzione e note a cura di Vergilio Gamboso (1992, 712 pp., vel in periodico Il Santo 31 [1991] 5-298). In serie Corpus musicum franciscanum habentur haec nova volumina: 2. Ruffino Bartolucci di As– sisi, Opere sacre e profane (1991, XXXIX-208 pp.); 6/1. Tommaso Gra– ziani, Missa cum introitu ac tribus moctetis a 12 voci in 3 cori, l (1992, XXI-188 pp.). In Instituto Studiorum Oecumenicorum «S. Bernardino » urbis Ve– nezia, quod pars est Pontificii Athenaei Antoniani Romae, annus acade– micus 1991-92 initium habuit die 9 octobris. Post relationem praesidis T. Vetrali, argumentum Gli uniati evolverunt L.C. Altissimo et L. Sarto– ri. Cf. Studi Ecumenici 9 (1991) n. 3 (supplementum), 27 pp. In urbe Viterbo apud conventum-basilicam S. Francisci 'alla Rocca' Fratrum Minorum Conventualium, a mense maio 1992 exstat Centrum culturale artisticum quod constat ex bibliotheca-archivo necnon museo artis modernae. Cf. Osserv. Rom. 20.V.1992, 7. Academia Ioannis Duns Scoti Fratrum Minorum in urbe Mon– chengladbach seriem publicationum instituit nuncupatam Veroffentlichun– gen der Johannes-Duns-Skotus-Akademie Jür franziskanische Geistesgeschichte und Spiritualitat, cuius primum volumen an. 1991 prodiit: J.-F. Freyer, Der demütige und geduldige Franziskus und sein Gottesbild - ein Ver– gleich mit der Tradition (XXXII-226 pp.; cf. Wiss. Weish. 54 [1991] 67s).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz