BCCCAP00000000000000000001677

792 ISIDORUS DE VILLAPADIERNA men an. 1991 prodiit: M.P. Alberzoni, Francescanesimo a Milano nel Duecento (X-289 pp.; de quo cf. nostrum periodicum 61 [1991] 727-729). Institutio «Biblioteca Francescana 'Le Laudi' » Fratrum Minorum ur– bis Firenze (Vía A. Giacomini. 3) annuos cyclos acroasium ibi prolatarum in volumina colligere atque edere decrevit, in serie Sabati /rancescani. Quaderni di vita e cultura /rancescana. Prostat primum volumen, acroases cycli an. 1989-90 praebens: La presenza /rancescana nella Toscana del '200 (1992). Apud Bibliothecam Apostolicam Vaticanam, in aula dicta «Sala Bi– blioteconomia», die 10 iunii 1991 agebatur praesentatio voluminis San Felice da Cantalice. I suoi tempi, il culto e la diocesi di Cittaducale dalle origini alfa canonizzazione del santo; sunt acta conventus studiorum anni 1987, edita an. 1990, de quibus vide hos nostros commentarios 61 (1991) 420-422. Cf. Osserv. Rom. 20.VI.1991, 7. Die 24 octobris 1991 in conventu capuccinorum urbis Acri praesen– tatio effecta est voluminis Il beato Angelo d'Acri nel suo tempo (1669-1739), quod acta exhibet congressus historici diebus 14-16 septembris habiti (Acri 1991, 272 pp.). Disseruit praeses huius nostri Instituti Historici Vincentius Criscuolo. Occasione inaugurationis novae librariae domus editricis Dietrich– Coelde-Verlag in Urbe Werl die 30 septembris 1991, sodalis capuccinus L. Lehmann acroasim pronuntiavit: Franziskanische Wortkultur und Pres– searbeit. Apud conventum capuccinorum urbis Sanluri (Cagliari) mense sep– tembri 1991 inauguratum est Museum Historicum Ethnographicum, quod res et documenta ad artem sacram et ad vitam quotidianam fratrum decursu saeculorum spectantia, invisenda proponit. Cf. Osserv. Rom. 21.IX.1991, 6. In urbe Loreto, promotore Comitatu Nationali pro celebrationibus centenariis pontificatus Sixti V, a die 11 ianuarii ad 30 septembris 1992 exhibitio pandebat titulo: Il progetto di Sisto V. Territorio, citta, monumenti nelle Marche. Exstat catalogus. Cf. Osserv. Rom. 16.I.1992, 3. De bonis artibus tempore eiusdem Pontificis expositio effecta est in urbe Ascoli Piceno a die 15 iulii ad 31 octobris 1992, quae appendi– cem habebat alía expositione mense septembri Romae invisenda de the– mate: La Roma di Sisto V. Cf. · Osserv. cit. 21.VII.1992, 3. Societas «Les compagnons de Saint Fran~ois » expositionem adape– ruit in urbe Lyon a die 10 martii 1992 ad 19 aprilis de argumento Joseph Folliet, écrivain (t 1972), qui fundator exstitit societatis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz