BCCCAP00000000000000000001668

Comentario inedito de Mateo de Coronata 249 Respondeo: rescriptum Clementis VIII documentis RR.PP . poste– rioribus non abrogari videtur, et praesertim non videtur abrogari a const. Innocentii XI Sollicitudo, 20 nov. 1679 91 , et const. Iniuncti nobis Benedicti XIV, quae secunda constitutio nec partialiter eidem derogasse videtur 92 ; derogatio autem illa, si quae facta fuisset, ite– rum ablata fuisse videtur per responsum S. C. EE. diei 21 iulii 1876, iunctum alii [ !] responso eiusdem S. Congr. diei 9 iulii 1863 93 • l. Clementis VIII rescripto non videtur facta abrogatio per constitutionem Innocentii XI Sollicitudo. a) Quia illa constitutio data exclusive pro minoribus observan– tiae videtur; in illa enim plures phrases hoc innuentes inveniun– tur; dicitur enim: Declaramus omnes et singulos fratres de corpore Observantiae dicti ordinis teneri in conscentia observare regulam, etc. 94 • Dein in eadem constitutione ordo observantiae pluries nomi– natur; quae nominis repetitio sensu aut saltem ratione careret si pro omni franciscana familia valeret illa constitutio. b) Hoc idem sensisse videtur P. Pius a Langonio, qui hanc constitutionem in [f. 6r] regesto bullarii ordinis nostri non inseruit, non obstante decisione capituli generalis ordinis nostri 48, n. 6, quod hanc constitutionem acceptavit et pro nobis valere statuit (?) 95 • b) Hoc ídem sensisse videtur P. Pius a Langonio, qui hanc constitutionem in [f. 6r] regesto bullarii ordinis nostri non inseruit, non obstante decisione capituli generalis ordinis nostri 48, n. 6, quod hanc constitutionem acceptavit et pro nobis valere statuit (?) 95 • e) Quod si dicatur illa constitutio pro omnibus minoribus va– lere, tamen illa non videtur rescripto Clementi~ VII derogasse aut illud abrogasse. Ratio est, quia nullibi in illa constitutione dicuntur fratres teneri sub peccato gravi ad illa quatuor praecepta. Dicit utique Innocentius XI illos teneri in conscientia; at id minime signi– ficat illos teneri sub gravi, imo per se nec significat illos teneri sub levi; sufficit ut illi sub poena teneantur, quia etiam poenalis lex reducitur ad obligationem aliquam in conscientia; de qua re ait 91 lNNOCENTIUS XI, Sollicitudo pastora/is, 20 noviembre 1679, ed. Monumenta selecta iuris regularis, Ad Claras Aquas 1913, p. 59-64. Véase la nota 27. 92 BENEDICTUS XIV, lniuncti nobis, 24 mayo 1749, ed. MICHAEL A TUGIO, Bulla– rium ordinis, vol. VII, Romae 1572, p. 379-381 (cf. Prns A LANGONIO, Bullarii... re– gestum, Romae [1892], n. 2457, p. 137). 93 Cf. Prns A LANGONIO, o.e., n. 3998 y 4348, p. 223 y 243. Véanse las notas 101 y 102. 94 INNOCENTIUS XI, Sollicitudo, ed. cit., p. 60. Véase la nota 27. 95 El texto puede verse en la nota 29. Cf. Prns ALANGONIO, Bullarii... regestum, Romae [1892], p. 89s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz