BCCCAP00000000000000000001668

248 Elizondo gantem ad mortale 85 • Et hoc quidem documentum facit mihi qui– dem maximam, ne dicam insolubilem, difficultatem, praesertim si attendatur tempore quo illud decretum datum fuit nondum in or– dine, certo modo, viguisse consuetudinem quod, scilicet, illa quatuor praecepta haberentur ut ad mortale obligantia; aut saltem dubium sit quod illa consuetudo per errorem inducta fuerit, et proinde vi obligandi destituatur. Et quod revera illa consuetudo non fuerit sal– tem universalis videtur deduci posse ex P. Cypriano, qui, de prae– cepto non habendi plusquam duas tunicas loquens, admittit etiam in praxi non esse contrz. regulam tres tunicas habere, si circa id aliqualis necessitas urgeat (cfr. Lectiones paraeneticae, I. c., pag. 119) 86 • De iisdem dubiis loquuntur etiam alii expositores ut Cor– duba, citatus a P. Cypriano, pag. 96 87 , necnon Petrus Marchant (Fundamenta 71) 88 et Casus regulae, pag. 306 89 • At his non obstantibus, videtur consuetudo illa praecepta ut obligatoria habens, ante Clementem VIII extitisse, licet aliquatenus de vi illius consuetudinis dubitetur. Quodsi consuetudo illa post Sixtum IV (1 dec. 1481) inducta esset, posse asseri vide:ur illam non obligare sub gravi, eodem prorsus iure quo Suárez non obligari societatem Iesu asserit ad varias observantias, quia lex similis illi in societate Iesu habetur, qua ne possit induci consuetudo ad mortale obligans [f. Sv] cavetur (cfr. Suárez, De relig., trae. VIII, l. 8, c. 2, n. 3) 90 • III. Et nunc progrediamur ad III quaestionem: An Clementis VIII rescriptum sit per aliquod subsequens documentum pontificium abrogatum aut saltem eidem derogatum fuerit? 85 Véase la nota 24. 86 C. CROUSERS, Lectiones paraeneticae, Coloniae Agrippinae 1625, Lectio parae– netica VII ad c. 2 regulae, p. ·119s. 87 !bid., Lectio paraenetica IV ad c. 2 regulac, p. 96s. Cf. ANTONIUS A C0RDUBA, OFMObs., Dilucida expositio super regulam fratrum minorum, Matriti 1616, c. 1, q. 1, fol. 24rv. 88 P. MARCHANT, OFMRec., Fundamenta duodecim ordinis fratrum minorum S. Francisci, Antuerpiae 1657, Pars I, fundamentum V, § 3 (c. 2, textus 8, p .82s.; c. 4, textus 2, p. 89-91). 89 Casus regulae in parisiensi, tolosana et hollando-belgica ordinis ff. min. s. Franc. capucinorum provinciis anno 1874 [et 1877] propositi et resoluti, Parisiis– Lipsiae-Tornaci 1877 [et 1879], p. 299-307. 9 ° Cf. F. SuAREZ, De religior.e, tractatus X, líber VIII, c. 2, n. 3, ed cit., vol. XVI bis, Parisiis (Vives) 1877, p. 929s. Véase la nota 82. Coronata, en este lugar como en otros, no ofrece la cita exacta.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz