BCCCAP00000000000000000001668

Comentario inedito de Mateo de Coronata 247 ius commune regularium spectetur; si vero ius speciale ordinis minorum spectetur, illud rescriptum non est simpliciter declarato– rium ita ut omne novum ius excludat. l. Illud rescriptum non est novi iuris inductivum si iuris textus anterio- [f. 4v] res et ius commune spectetur; quod patet ex supra– dictis in solutione primae quaestionis, etenim hoc rescriptum non est nisi clarior explicatio iuris a Clement. V et a Nicolao III 81 in– ducti. Illi enim pontífices obligationem, si quam statuerunt, non determinarunt ullo modo an ad peccatum mortale an ad solam poe– nam esset; hoc vero rescriptum id specificat et determinat, non re– ferri nempe obligationem ad culpam sed solum ad poenam. 2. Dico illud rescriptum non esse novi iuris inductivum, si ius commune regularium attendatur; etenim nihil est novi si R. Ponti– fex declaret aliquam regulam monasticam non [ad] culpam sed ad poenam tantum obligare. Hoc enim est commune omni regulae monasticae, quod non obliget nisi ad poenam. Cfr. Ferrari, De statu religioso, n. 72; Suárez, De religione, D. Thomam 2-2, p. 186, a. 9, etc. 82 • 3. Si ius speciale ordinis minorum consideretur, non videtur illud rescriptum esse iuris mere constituti declaratorium ita ut excludat omnem novi iuris inductionem. Ut hoc melius explicem praemitto: non omne ius esse necessario ius scriptum; si enim de iure mere scripto ageretur, tune novi iuris inductio certe probari non posset; sed posse etiam haberi ius consuetudinarium; quod ius consuetudinarium forte sub peccato obligans videtur admissum fuisse in ordine minorum ante Clementem VIII quoad illa quatuor praecepta; etenim omnes expositores, si forte excipiatur P. Cypria– nus, qui tamen dubitanter loquitur 83 , obligationem quoad omnia illa praecepta admittunt; non obstante quod Sixtus IV, 1 dec. 1481 (cfr. Regestum bul- [f. Sr] larii ordinis, n. 26, et ipsum Bullarium 84 , declaraverit non posse in ordine minorum induci consuetudinem obli- 81 NIC0LAUS HI, Exiit qui seminat, a. 1, n. 3-5, p. 188-190: CLEMENS V, Exivi de paradiso, a. 3, n. 2, p. 236-238 (edición citada en la nota 73). 82 A.M. FERRAR!, De statu religioso commentarium, ed. 2, Romae 1899, n. 72, p. 176-179; F. SuAREZ, SI, De religione, tractatus VIII, liber I, c. 2, ed. Opera omnia, vol. XVI, Parisiis (L. Vives) 1877, p. 5-11: !bid., c. 3, p. 11-17; S. TH0MAS, Summa theologica, II-II, q. 186, a. 9: Utrum religiosus semper peccet mortaliter transgrediendo ea quae sunt in regula (ed. B.A.C., n. 81, Matriti 1952). 83 Véanse los lugares de este autor citados en la nota 21. 84 Srxrus IV, Circumspecta apostolicae, 1 diciembre 1480. Cf. Prus A LANGONIO, OFMCap., Bullarii ordinis minorum S. Fr. capuccinorum regestum sive summa– rium chronologicum, Romae [1892], n. 205, p. 20s.; MICHAEL A TUGIO, OFMCap., Bullarium ordinis ff. minorum S. P. Francisci capucinorum, vol. VI, Romae 1750, p. 203s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz