BCCCAP00000000000000000001668

Comentario inedito de Mateo de Coronata 245 [f. 3r] 3. An illud rescriptum sit per subsequens aliquod docu– mentum pontificium abrogatum aut saltero eidem derogatum fuerit? 4. An possit in conscientia quis illo rescripto uti? I. Ad 1.um . - Rescriptum Clementis VIII declaratorium regulae non videtur ullo modo derogare capitibus Exiit et Exivi. Probatur: a) Ex eo quod illa capita non sint huic rescripto contraria et rescriptum ea expresse non abroget. Quid enim dicitur in hoc rescripto? Conceditur et declaratur quod in quatuor ultimis, nempe in numero vestium, etc., non obligentur fratres ad peccatum, etc., et hoc in foro conscientiae tantum 74 • Ut per hoc abrogarentur capita Clementis V et Nicolai III, requireretur ut hi pontífices sta– tuissent fratres minores ad ista quatuor praecepta sub gravi pee– cato teneri. At hoc frustra in capitibus illis quaeritur; etenim Nico– laus III de. his quatuor praecepti[s] expressam mentionem non facit et consequenter nullibi dicit ad ea fratres sub gravi teneri. Clemens vero V haec quatuor praecepta expresse ínter aequipollentia comme– morat (cfr. c. Exivi 1 De v. s. XI in Clement) 75 , at nullibi illa prae• cepta aequipollentia certo modo ad peccatum mortale obligare sta– tuit, quin potius contrarium insinuare videtur ubi dicit: Attenden– tes quod in iis quae animae salutem respiciunt, ad vitandos graves remorsus conscientiae, pars securior est tenenda 76 ; ex quo patet ip– sum illa [f. 3v] praecepta, etiam casu quo dicantur obligantia esse ad mortale (quod ipse tamen non docet) enumcrata esse iuxta par– tero non tantum tutam sed et tutiorem, quod certe obligatorio modo sequi non tenemus. Deinde paulo post ipse Clemens V ait: Dicimus...; expedit ta– men ipsis fratribus ad observandum puritatem regulae et rigorem quod ad ea sicut ad aequipollentia praeceptis se noverint obligatos, quae hic inferius adnotantur 77 • Quae verba certe numquam in cor– pore iuris strictam et multo minus sub gravi inducunt obligationem, etenim illud verbum expedit, quo omnia pendent quae sequuntur, non inducit u.llam proprie talero obligationem sed rem utique me– liorem, sicut et alia verba regulae puritatem et rigorem insinuant. Quod si post enumerationem praeceptoru.m Clemens V dicat Haec, 74 Concessiones et declarationes Clementis Octavi super regula fratrum mino– rum, en Pontificiae constitutiones ad seraphicam religionem spectantes, Venetiis 1647, p. 341. 75 CLEMENS V, Exivi de paradiso, ed. cit., a. 3, n. 2, p. 236-238. 76 !bid., a. 3, n. 2, p. 236. Véase el texto en nota 20. 77 /bid., a. 3, n. 2, p. 236s. Véase el texto en nota 20.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz