BCCCAP00000000000000000001668

Comentario inedito de Mateo de Coronata 241 4. Sentencia común moderna, que admite la obligatoriedad. Sería mejor decir, en general: error común ' 63 • Pero, además, muchos reli– giosos de renombre opinan hoy lo contrario: Piat, el cardenal Vives, Pío de Langogne, Tomás Víllanueva, Victoria de Appeltern y muchos capuchinos españoles fj 4 • Más aún, muchos de los expositores rigu– rosos de la regla admiten indirectamente esta sentencia más amplia; o, por lo menos, no la rechazan 65 • tificum, praesertim Nicolai IIII et Clementis V (cf. Constit. Capup. cap. 1, n. 3). Ergo hoc Clementis VIII vivae vocis oraculum debet esse declaratio bona, puritati Regulae ant [!] observantiae ant [!] intentioni S. Francisci non contra• ria » ([bid., p. 7). 63 « Sic nec rationabiliter objici potest sententia communis hodierna. Nam haec magna ex parte rectius dici posset hodierna [ !] communis error. O quam multi enim sunt Religiosi, licet forsan ceteroquin satis docti, qui tantum vagam scientiam Regulae habent in genere et praecipue in specie quo[a]d Regulae obligationem; habentes forte opinionem formatam, sed formatam super nullum solidum fundamentum. Et quodnam pondus habet talium opinio? Revera opinio est tantum probabilis et auctoritativa, si probabili ed auctoritativo fundamento nititur. Atqui ex dictis in I et II jam satis patet quo vano et dubio fundamento totalis hodierna sententia nititur. Ergo haec opinio nihil aut tantum dubie aliquid valet » ([bid., p. 8). 64 « Insuper hodie multi, et quidem in hoc puncto optime versati, contrarie opinantur. Nam pro nostra mitiore sententia non tantum auctoritas intrinseca, in n. I et II data, sed etiam auctoritas extrinseca militat. Sic P. Piat, auctor celeber prael. Juris Regularis meam mitiorem sententiam non reprobat et ut commemorabilem habet. Hoc patet ex adjecta nota 9a, supra citata. Porro P. Victorius ab Appeltern, egregius abbreviator et reformator operis Patris Piat mihi narravit, nostrum defunctum eruditum Cardinalem Vives et etiam deftmc– tum, eruditum Episcopum, Pium a Langogne arbitrasse, illa multa puncta Cle– mentis V, ut sub gravi peccato obligantia, non certo constare; item sentit, ut mihi scripsit, Pater Thomas de Villanova, eximius Theologiae Lector, Brixiae in Tirol. Hic jussu Patris Generalis, Pacifici, expositionem P. Alberti Bulsanensis emendavit. In qua expositione nonnulla, ut supra, de obligatione S. Regulae conscripsit quasi fundamentum sternens. Quinque Ordinis censores hoc appro– baverunt et unus, sextus, hoc tantum reprobavit et quidem solum propter importunitatem. Eadem censuit, ut personaliter intellexi, Pater noster defunctus Archangelus a Macharen, sat eruditus in Theologia, jure canonico et in Regula nostra. Idem sentiunt multi Capucini observantissimarum Hispaniae Provincia– rum, ut mihi pariter enarravit, P. Victorius ab Appeltern. Hic insuper et ipse lucubravit dissertationem, etsi non publice editam, de quatuor Regulae punctis majoribus, a Clemente VIII revocatis » ([bid., p. 8). 65 « Imo multi etiam ex Regulae Expositoribus, in sua defendenda sententia severiore, inconsequenter procedunt et hanc dictam sententiam mitiorem, saltem indirecte, admittunt aut saltem non rejiciunt. Sic e. g. Kazenberger quidem in prologo suo ad quaestionem 5, p. 14 sub mortali peccato omnia Clementis V praecepta recenset; sed in fine ejusdem quaestionis p. 18 concludit: Similiter Fratres Minores non tenentur sub peccato ad declarationes Summorum Pontifi– cum (ergo nec pontificis Clementis V) nisi in iis, quibus praecepta Dei, ant [!] Regulae adducunt et nisi in modis, in quibus ad dicta Regulae vota et praecepta ex vi suae Professionis obligantur. Quia Pontífices per suas declarationes non voluerunt nova praecepta imponere etc. ut hic supra p. 6 » ([bid., p. 8). Laurentianum - An. XIX 16

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz