BCCCAP00000000000000000001616

238 ISIDORUS DE VILLAPADIERNA quam ah an. 1970 tenebat, valedixit, titulo tamen eidem concesso "Editoris emeriti". Moderator actu est sodalis J. D. Riley. De actione scientifica p. Antonini cf. Americas 44 (1987-88) 343-362. - Quoad eiusdem Academiae fatum, in adunatione ministrorum provincialium O.F.M. linguae anglicae diebus 26-30 septembris Romae habita, decisum est, post venditionem do– mus et agri, sedem, quae nunc in urbe Bethesda, Maryland, est, relinquere et alibí transferre. Academia cooptabitur ut Institutum Investigationis in Scholam Franciscanam Theologiae urbis Berkeley et operam etiam dabit cum Universitate S. Bonaventurae necnon Instituto Franciscano de Olean, NY. De hac quaestione cf. Cath. Hist. Rev. 74 (1988) 700s. Apud Facultatem Scientiarum Oeconomicarum Universitatis Catholicae Argentinae in urbe Mendoza mense maio inauguratum est Centrum Franci– scanum Studiorum, cuius socii sibi proponunt historiam franciscanam in America australi penitius indagare et scriptis evulgare. II. CONGRESSUS, CURSUS, HEBDOMADAE STUDIORUM Apud institutionem "La Clarté-Dieu" Fratrum Minorum urbis Orsay in Gallia diebus 2-3 ianuarii habitae sunt sessiones franciscanae "d'Orsay" dictae et quidem de argumento Vie franciscaine et ministere presbytéral. Re– cherches et ré/lexions. Lectiones tradebant sodales L. Mathieu et Th. Des– bonnets. Incepto Centri Regionalis Militiae Immaculatae et Sororum Missiona– riarum Immaculatae "P. Kolbe" diebus 3-5 ianuarii apud "Oasi S. Fara" sodalium capuccinorum in urbe Bari, actus est IX cursus doctrinae et spiri– tualitatis marianae. Lectiones habuerunt F. Osanna, A. Romita et R. Bignami. Septimo transacto centenario conversionis B. Angelae de Foligno (1985), celebrationes angelanae adhuc prosecutae sunt. In urbe Foligno, apud Aulam Beatae Angelae die 9 ianuarii praesentabatur volumen actorum conventus an. 1985 seu Vita e spiritualita della beata Angela da Foligno, de quo cf. CF 58 (1988) 125-135. Referebat Alfonsus Pompei, professor Pontificiae Facultatis S. Bonaventurae in Urbe. Die autem 14 M. Sensi disseruit de Il Cenacolo della beata Angela: ambientazione storica e spiritualita. Maioricensis Schola Lullistica urbis Palma de Mallorca cyclum acroa– sium instruxit de argumento Historia i lul.lisme, quae hahitae sunt diebus 10 et 24 februarii necnon 9 et 23 martii disserentibus J. M. Sevilla, La medicina de Ramon Llull; M. Baus;a, L'exemplarisme de Ramon Llull; L. Badia, Ramon Llull i la tradició literaria (cf. Estud. Lul. 28 [1988] 121-138); A. Santamaría, Mallorca a /'epoca de Ramon Llull. Cf. ibid. 266s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz