BCCCAP00000000000000000001616

236 ISIDORUS DE VILLAPADIERNA cancellarii, rector Martinus Conti relationem legit de anteacto anno schola– stico. Sequebantur hae prolusiones seu dissertationes: H.-M. Stamm, Il ruolo di san Bonaventura nell'attuazione del diritto francescano; Ioseph Percan, De immortalitate hominis in statu innocentiae origina/is. Attualita della dottrina di Giovanni Duns Scoto (Lectura II). Acta huius sessionis edita sunt in Acta O.F.M. 107 (1988) 345-362; Anton. 63 (1988) 621-679. - De conventibus huius Pontificii Athenaei diebus 23-25 maii et 23-25 novembris habitis, vide in/ra (II). - Quoad editiones Athenaei nova volumina signamus. In collectione Bibliotheca Ponti/icii Athenaei Antoniani prodierunt: 26. M. Adi– nolfi, La prima lettera di Pietro nel mondo greco-romano (223 pp.); 27-28. Bonaventuriana. Miscellanea in onore di Jacques Guy Bougerol, a cura di Fran– cisco de Asís Chavero Blanco (2 voll., VII-786 pp.; cf. supra, 190-192). Apud Studium Biblicum Franciscanum urbis Ierusalem, quod facultas est theologiae biblicae Pontificii Athenaei Antoniani, annus academicus 1988-89 medio mense octobri incipiebat. Prolusionem habuit Fridericus Manns, qui thema illustravit: L'apocrifo della "Dormitio Mariae". Hoc anno 1988 e prelo exiit eiusdem Studii Liber annuus 37 (1987) 507 pp., tab., qui piures pervestigationes de re bíblica doctrinali, historica et archaeologica exhibet. In collectione Analecta nova volumina apparuerunt: 25. E. Testa, La legge del progresso organico e l'evoluzione: il problema del monogenismo e il peccato origina/e (458 pp.); 26. A. M. Buscemi, L'uso delle proposizioni nella lettera ai Galati (203 pp.); 27. N. Casilini, Dal símbolo alla realta. L'espiazione dall'Antica alla Nuova Alleanza secando Ebr. 9, 1-14 (276 pp.). De actione scientifica Studii Biblici cf. Osserv. Rom. 24.XI.1988, 5. Pontificia Facultas Theologica S. Bonaventurae O.F.M.Conv. in Urbe die 14 martii egit celebrationem academicam IV centenarii a renuntiatione S. Bonaventurae Doctoris Ecclesiae, patroni Facultatis. Sessioni praefuit car– dinalis J. Ratzinger et dissertationem commemorativam habuit A. Pompei, Gesú Cristo e. il sapere umano secando san Bonaventura. Cf. Comm. O.F.M.Conv. 85 (1988) 265-273; Osserv. Rom. 13.III.1988, 5. - De conventu apud "Se– raphicum" diebus 22-25 iunii habito, vide in/ra (II). - Facultatis annus academicus 1988-89 (seu 85) die 17 octobris inauguratus est, prolusionem dicente Ioseph Imbach: A chi appartiene Gesú? L'uomo di Nazareth nell'ebrai– smo contemporaneo. Cf. Comm. cit. 551-554. Studentes pro primo semestri 101 adnumerabantur. Exitus academicos necnon statum personalem anni academici 1987-88, vide in Comm. cit. 362-367. Institutum Theologicum S. Antonii Doctoris Fratrum Minorum Con– ventualium, in urbe Padova an. 1938 instauratum et die 25 martii 1969 Pontificiae Facultati S. Bonaventurae in Urbe affiliatum, suum quinquagesi– mum annum feliciter complevit. Eiusdem Instituti historia, ordinatio studio-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz